Societas florigera ad Pegnesum
Societas florigera ad Pegnesum (Theodisce: Orden der Gesellschaft der Pegnitzschäfer sive Gekrönter Blumenorden an der Pegnitz sive Pegnesischer Blumenorden) sodalitas litterarum quaedam illustris Germanica est quae nomen Pegnesi[1] fluminis portat.
Historia
recensereConsociationem Norimbergae anno 1644 Georgius Philippus Harsdörffer et Ioannes Klaj condiderant. Anno 1648 socius novus Sigismundus Betulius poeta cooptatus est, qui rem istam maxime promovebat. Sodales sibi logotypum passiflorae et syringis elegerunt et tesseras Mit Nutzen erfreulich (gaudium cum usu) et Alle zu einem Ton einstimmig (omnes ad tonum congrui sunto). In animo fuit ut poesis ludis coleretur atque gereretur ad instar academiarum Italicarum.
Socii autem cognomine pastorum classicorum ornati carmina permulta pangebant. Ibi epitheta, modulationes, metra, figurae, tropi modum in varium apparebant atque superabundabant Unde multi poetas Norimbergenses Italorum Hispanorumque imitatores illepidos, insulsos, inargutos habuerunt. Quod cum ita sit: ita inviti emolumentum linguae Theodiscae nativum frenaverunt.
In principio conventum erat in hortis privatorum. Anno 1681 autem itum est in lucum ad Kraftshof situm et in septentrionem Norimbergae spectantem. Labyrinthus ibi cum cippis et statuis et imaginibus fictis constitutus est, cum aedibus pro cenaculis et ambulationibus directo arborum ordine instructis. Hodie nomine Irrhain omnibus ad excursiones patet.
Postquam anno 1794 ordo reformatus est, etiam nostris temporibus asseclae operam dare possunt. Anno 2007 Cothenae Societatem fructiferam in vivum calorem revocaverunt et sub nomine Neue Fruchtbringende Gesellschaft rursus instituerunt. Inter membra honoris caussa fuit Ioannes Georgius Meusel, historicus et lexicographus inclutus.
Bibliographia
recensere- Amarantes (Herdegen), Historische Nachricht von des löblichen Hirten- und Blumenordens an der Pegnitz Anfang und Fortgang (Norimbergae 1744)
- Tittmann, Die Nürnberger Dichterschule. Harsdörffer, Klaj, Birken (Gottingae 1847)
- Festschrift zur 250jährigen Jubelfeier des Pegnesischen Blumenordens (Norimbergae 1894; ubi invenitur commentationes quas fecerunt Th. Bischoff, Georg Philipp Harsdörffer; Aug. Schmidt, Siegmund von Birken)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Societatem florigeram ad Pegnesum spectant. |