Labyrinthus
Labyrinthus (Graece: λαβύρινθος, labýrinthos) est locus cum viis intricatis et nonnumquam compitis artificiose creatus ad viatores confundendos. Labyrinthorum classes duae sunt, quarum primam, in qua et classici et mediaevales labyrinthi adscribuntur, unico itinere permeabiles labyrinthi formant, alteram autem, qui multiplicibus decursibus pervii sunt.

Sensu autem stricto labyrinthus non est silva quaeque densissima vixque permeabilis, cuius exitus per ambages errorum plenas inveniendus est, sed hortus praeditus loco quodam centrali, qui quasi habitaculum Minotauri finis pervagantium est, .
Labyrinthus GraecusRecensere
Labyrinthus in Mythologia Graeca est elaborata structura, iussu Minois regis Cretae a Daedalo artifice ad Minotaurum concludendum aedificata. Minotaurus monstrum est quod caput taurinum habet et humanum corpus ab umeris, quod Theseus in labyrintho necavit. Theseus deinde egressus est labyrintho filum sequens quod ingrediens consilio Ariadnae ligaverat.
De labyrintho AegyptiacoRecensere
Antiquiorem labyrinthum Graeci norant iussu cuiusdam pharaonis Mendes aut Mares aut Moeris (Amenemhat III ?) aut quicumque appellatur in nomo Heracleopolite non procul ab urbe Crocodilopoli aedificatum[1] quem Daedalus postea imitatus esset. Aegyptiarum rerum periti hoc templum funebre Amenemhat III ad eius pyramidem positum fuisse vulgo existimant.
TriviaRecensere
Eberhardus Bethunensis (aut Eberhardus Alemannus) anno 1212 carmen De miseriis rectorum scholarum inscriptum sive Labyrinthus vel Laborintus scripsit.
PinacothecaRecensere
Opus tessellatum Romanum monstrat Theseum et Minotaurum, in Raetia, Helvetia.
Minotaurus in labyrintho. Opus tessellatum Romanum Conimbrigae, Lusitania.
Labyrinthus in Ecclesia Cathedrali Ambiani
Labyrinthus in Ecclesia Cathedrali Carnotensi
NotaeRecensere
- ↑ Herodotus II.148. Diodorus Siculus, Bibliotheca Historica I.61. Strabo XVII.1.37. Plinius XXXVI.84. Pomponius Mela I.56. Alan B. Lloyd, "The Egyptian Labyrinth", The Journal of Egyptian Archaeology, 1970(56) ː 81-100. O. Kimball Armayor, Herodotus 'Autopsy of the Fayoum : Lake Moeris and the Labyrinth of Egypt, Amstaelodami, 1985 Recensio critica
BibliographiaRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad labyrinthos spectant (Labyrinths, Mazes). |