Minotaurus
Minotaurus (-i, m.; Graece Μινώταυρος) est monstrum ex fabulis Graecis notum, filius Pasiphais et cuiusdam tauri, qui Cretae in labyrintho habitans iuvenes Athenaeos edebat, sed a Theseo, deá Ariadná adiuvante, occisus est. Eius nomen proprium est Asterius vel Asterio.
Series imaginum de mytho Minotauri a Paulo Picasso annis ab 1933 ad 1938 confecta fortasse est tractatio huius narrationis maxima et maximi momenti saeculi 20.[1] Anno 1933 ineunte André Breton periodicum conditurus titulandum "Minotaure" opem Pauli Picasso petivit: num titulum primi libelli elaborare sibi liberet. His adnuens precibus primo artifex die 11 Aprilis quattuor folia? ad Minotaurum pertinentia confecit. Primo libello, ornato ex his foliis uno, die 25 Maii edito Picasso seriem de Minotauro continuare coepit illis imaginibus, quae altera pars sunt dictae "Suite Vollard" ex annis 1933 et 1934. Sequentibus annis imaginum eius rei numerum ampliavit, quarum multa argumenta tandem complexus est in illa clarissima Minotauromachia. De conexione horum simulacrorum et vitae artificis permulta scripta sunt, pleno quidem iure; Picasso enim ipse saepius dixisse traditur pingere se solitum esse, quo modo alii de sua ipsorum vita scriberent.
Adnotationes
recensereFontes
recensere- Isocrates, de laudibus Helenae 27-8
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis capitulis 22, 24, 27.
Nexus interni
- Apis, deus Aegyptius, ut taurus, vel saepe ut homo capite taurino, depictus
- Bull-Leaping Fresco? (Anglice)
- Minoan Bull-leaper? (Anglice)
- Hippocampus minotaur
- Mythologia Mesopotamica: Shedu corpus taurinum et caput humanum habuit.
- Molech vel Ba'al, in Medio Oriente veneratus, ut homo capite taurino depictus est.
- Sarangay, animal tauri simile, corpore immane et lacertoso, gemmaque in quoque auri
- Ushi-oni, monstrum capite taurino, in eruditione populare Iaponensi
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Minotaurum spectant. |