Pasiphaë (mythologia)

(Redirectum de Pasiphae (mythologia))

Pasiphaë (-es sive -ae, f.; Graece: Πασιφάη) est persona mythologica, filia Helii et Perseidos, uxor Minois Cretae regis. Pasiphaë Catreum, Androgeum, Deucalionem, Glaucum, Acacallem, Xenodocem, Ariadnam, Phaedram peperit. Minotaurum quoque peperit. Nefando tauri amore, cui in vaccae simulacro latens sese coniunxit, infamis per totam Graeciam facta ex illo concubitu monstrum anceps tauro et homine mixtum peperit.

Pasiphaë et Daedalus, et muro Pompeiorum in fronte Casae Vettii.


FontesRecensere