Crocodilopolis
Crocodilopolis | ||||||
---|---|---|---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | ||||||
Hieroglyphica |
| |||||
Translitteratio | šdy.t |
Crocodilopolis (Graece: Κροκοδείλων πόλις ;[1] Aegyptiace: šdy.t; Arabice: Madinat al-Fayyum) est urbs in Aegypto, non procul ab antiquo capite Memphe posita, 130km a Cairo ad meridiem versa et 30km a flumine Nilo ad occidentem versa.
Historia
recensereAntiquitate, Sucho, Deo crocodilorum, templum Crocodilopoli consecratum erat. Non in omnibus partibus Aegypti homines crocodilos venerabantur ː contra fuere nomi in quibus eos persequebantur atque necabant[2], ut animalia nocentia. Sed in capite vicesimi primi nomi non tantum a crocodilis necandis abstinebant sed etiam eos colebant. Unum seligebant quem in lacu separato sacerdotes alerent non tantum libis et carne cocto sed etiam vino melle mixto ita ut ipsi cibum et potum intra hiatum beluae inferrent atque si necesse erat maxillas manibus diiungerent. Viatores quoque qui animal sacrum spectare cupiebant dona alimentaria eiusdem generis adferre solebant, ut fecit geographus Strabo cum urbem visit. Quin etiam in spelunca proxima permulta crocodilorum cadavera medicata et condita inventa sunt.
Aetate Ptolemaica, urbs novum nomen accepit, nempe Arsinoe dicta est et regio Arsinoïtis.
Fontes
recensere- Diodorus Siculus libro primo Bibliothecae historicae 89.1-3
- Herodotus libro secundo Historiarum 68-69 et 148
- Strabo, Geographica libro decimo septimo capite primo 38-40
Plura legere si cupis
recensere- L. Casarico, "Crocodilopolis-Ptolemais Euergetis in epoca tolemaica", Aegyptus 1987(67), 127-159
- Dolzani, Claudia. Il Dio Sobk. Romae: Accademia nazionale dei Lincei. 1961
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Fons nominis: Der kleine Pauly (1975).
- ↑ Strabo, Geographica XVII.1.44 et 47