Wikidata Eberhardus Alemannus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13. saeculum;
Obitus: 13. saeculum;

Eberhardus (vel Everardus) Alemannus (vel Bremensis, vel Teutonicus), qui saeculo XIII floruit, fuit clericus, grammaticus et poeta Germanicus linguae Latinae. Lutetiae et Aureliani educatus, Bremae magister et scholae rector erat. Poema eius De miseriis rectorum scholarum sive Labyrinthus vel Laborintus[1] nominatur. Initium carminis et pars ultima vitam scholasticam describunt, aliae partes auctores legendos enumerant atque artem metricam et rhetoricam breviter enarrant. Interdum Laborinthus ab Eberhardo Bethuniensi scriptum esse putabatur.

Adnotationes recensere

  1. Laborintus vult dicere labor intus.

Bibliographia recensere

  • Purcell, William M. «Eberhard the German and the Labyrinth of Learning: Grammar, Poesy, Rhetoric, and Pedagogy in Laborintus.» Rhetorica, 11:2 (Spring:1993), pp. 95—118.
  • Purcell, William M. «Transsumptio: A Rhetorical Doctrine of the Thirteenth Century.» Rhetorica, 5:4 (1987:Autumn), pp. 369—410.
  • Rubio, Francisco Pejenaute. Las tribulaciones de un maestro de escuela medieval vistas desde el Laborintus de Eberardo el Alemán. Universidad de Oviedo.
  • Sánchez, Josep Lluís Martos. «Eberardo el Alemán y la crisis poética.» Revista de poética medieval, 11:2003, pp. 41—52.
  • Jean-Yves Tilliette, Le Laborintus d’Évrard l’Allemand, ou le roman familial d’un grammairien mélancolique: Modelli, fortuna, commenti, in: Le poetriae del medioevo latino, 2017.
  • Thomas Haye, Der «Laborintus» Eberhards des Deutschen. Zur Überlieferung und Rezeption eines spätmittelalterlichen Klassikers, in: Revue d’histoire des textes, 8, January 2013, pp. 339—369.

Nexus externi recensere