Geophysica
Geophysica[1] est scientia quae proprietates physicas totius Telluris necnon processus physicos geologiae in lithosphaera, hydrosphaera, et atmosphaera investigat.[2]
Inter res a geophysicis investigatas enumerandae sunt: forma Telluris, interiora Terrae, terrae motus (seismologia), atque campus Telluris magneticus.
Prima omnium cathedra geophysicae creata est anno 1895 in Universitate Iagellonica, cum Mauritius Pius Rudzki, geophysicus Polonus, professor geophysicae mathematicae et meteorologiae nominatus est.[3] Inter alios geophysicos celebres notari possunt Andreas Mohorovičić, Benno Gutenberg, Victor Conrad et Inge Lehmann, in quorum honorem discontinuitates in structura interna Telluris appellatae sunt, ut puta discontinuitas Mohoroviciciana.
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ "Geophysica" in Neues Latein Lexikon, p. 153, ISBN 978-3-933070-01-2.
- ↑ Pietkiewicz, Stanislaus et Stephanus Żmuda (1973) Słownik pojęć geograficznych. Varsoviae: Wiedza Powszechna.
- ↑ Rybka, Eugenius (1974) Maurycy Pius Rudzki – życie i działalność. Varsoviae: Muzeum Techniki, Stowarzyszenie Geodetów Polskich. Textus