Wikidata-logo.svg India
Res apud Vicidata repertae:
India: insigne
India: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Nepalia, Bangladesia, Butania, Birmania, Pakistania, Res publica popularis Sinarum, Indonesia
Locus: 22°48′0″N 83°0′0″E
Caput: Dellium Novum
Nomen officiale: भारत गणराज्य, Republic of India, भारत, بھارت, India, भारत, la République de l’Inde

Gestio

Res publica foederalis, parliamentary democracy
Princeps: Ram Nath Kovind
Praefectus: Narendra Modi
Consilium: Parliament of India
Iudicium: Supreme Court of India
Situs interretialis

Populus

Numerus: 1 326 093 247
Sermo publicus: lingua Hindica, Anglice
Zona horaria: Indian Standard Time
Moneta: Indian rupee

Commemoratio

Paean: Jana Gaṇa Mana
Praeceptum: Satyameva Jayate

Sigla

ISO IN, IND, 356; IOC IND
Dominium interretiale: .in, .ભારત, .भारत, .ଭାରତ, .ਭਾਰਤ, .ভারত, .இந்தியா, .భారత్, .ভাৰত, .بھارت, .ಭಾರತ, .ഭാരതം
Praefixum telephonicum: +91
Siglum autoraedarum: IND

India (-ae, f.) (Hindi भारत Bhārata seu plenius भारत गणराज्य Bhārata Gaṇarājya "res publica India"), est civitas sui iuris in Asia Meridiana sita, septima mundi civitas quod ad superficiem pertinet, ad numerum civium, altera, et inter res publicas democraticas prima.

Tabula Indiae.

India, definita ab Oceano Indico in meridie, Mari Arabico in occidente, et Sinu Bengaliensi in oriente, litus 7517 chiliometrorum longum habet[1]. Attingit Pakistaniam in occidente[2]; Sinas (provinciam Tibeticam), Nepaliam, et Butaniam in septentrionibus; et Bangladesham et Birmaniam in oriente. India est prope Sri Lancam, Insulas Maldivas, et Indonesiam in Oceano Indico.

Terra Civilizationis Vallis Indi et antiqua viarum mercatoriarum et vastorum imperiorum regio, subcontinens Indicus diutissime agnitus est pro divitiis commercii et culturae suorum (Oldenburg 2007). Quattuor maiores orbis terrarum religionesHinduismus, Buddhismus, Iainismus, et Sikhismus— in India ortae sunt, cum Zoroastrianismus, Iudaismus, Christianitas, et Islam primo millennio advenirent et culturam regionis commutarent. Paulatim a Britannica Indiae Orientalis Societate? adiuncta a saeculo duodevicensimo ineunte et colonizata a Regno Britanniarum a medio saeculo undevicensimo India facta est civitas libera anno 1947 post certamen pro libertate, quod a longe lateque diffusa recusatione non violenta designatum est.

India est res publica, quae in viginti octo civitatibus et septem territoriis sub parlamentaria democratiae systemate consistit. Maximarum mundi oeconomiarum oeconomia eius est duodecima rationibus permutationibus mercatorium et quarta potestate potentia emptionis. Oeconomicis post 1991 correctionibus effectum est, ut una ex eis, quae quam celerrime creverunt, mundi civitatibus exstitisset. Adhuc autem restant extrema paupertas,[3] legendi scribendique inperitia, fames. Etiam religionum, linguarum, gentium multitudo societatis Indicae est. Terram habitant multae ferae in variis reservatis tutelaribus.

Gentica Symbola Rei Publicae Indiae
Genticum animal 2005-bandipur-tusker.jpg
Gentica avis Pavo muticus (Tierpark Berlin) - 1017-899-(118).jpg
Gentica arbor Banyan tree on the banks of Khadakwasla Dam.jpg
Genticus flos Sacred lotus Nelumbo nucifera.jpg
Geniticum hereditatis animal Panthera tigris.jpg
Genticum aquaticum marinum animal mammalis PlatanistaHardwicke.jpg
Genticum reptilium King-Cobra.jpg
Genticum hereditatis animal mammalis Hanuman Langur.jpg
Genticus fructus An Unripe Mango Of Ratnagiri (India).JPG
Genticum templum New Delhi Temple.jpg
Genticum flumen River Ganges.JPG
Genticus mons Nanda Devi 2006.JPG

NominaRecensere

Nomen India de Indo Flumine deducitur, quod de verbo Lingua Persica Antiqua Hindu deducitur, ex verbo Sanscritico सिन्धु Sindhu, historica Indi fluminis appellatione.[4] A Graecis antiquis incolae Indoe (Ινδοί) appellabant, ut qui diceret "populus Indi fluminis",[5] unde Latine "Indi". Constitutio Indiae et usitati in variis subcontinentis linguis mores agnoscunt Bharat (/ˈbʱɑːrʌt̪/) quoque ut publicum statús aequalis nomen.[6] Bharat de nomine fictici Bharatae regis in mythologia Indica deducitur. Nomen hodiernum Hindustan (/hɪnd̪ʊˈstɑːn/), priscum verbum Persicum pro 'Terra Indorum', solum ad Indiam Septentrionalem recte attinens, aliquando synonymum pro omni India adhibetur.[7]

Historia antiquaRecensere

Abhinc annorum 55 000 fere, homines sapientes, primi homines hodierni, in subcontinentem Indicam ex Africa adveniebant, ubi se antea evolverant.[8][9][10] Prima hominum hodiernorum reliquia nota in Asia Meridiana ex aevo abhinc annorum 30 000 fere exstant.[11] Post 6500 a.C.n. fere, indicia frugum animaliumque domitorum, structurarum perpetuarum aedificatarum, et residuorum agriculturalium reconditorum in Mehrgarh aliisque locis in regione nunc Balochistania appellata apparere incipiebant.[12] Quae cultura in Civilizationem Vallis Indicae gradatim mutata est,[13][14] primam culturam urbanam in Asia Meridiana,[15] quae ab anno 2500 ad annum 1900 a.C.n. floruit in regione nunc Pakistania et India occidentali appellata.[16] Quae civilizatio, in Mohenjo-daro, Harappa, Dholavira, Kalibangan, aliisque urbibus condita, atque variis subsistentiae generibus innitens, fabricam artificiorum et commercium porrectum vehementer suscepit.[17]

Antiquissima religionum mundi a multis habetur Religio Induica, quae in India ab 3000 a.C.n. vel multis annis ante orta est. In India etiam sexto saeculo a.C.n. duae notissimae religiones conditae sunt, videlicet Buddhismus et Iainismus. Huic nonnulli obsequuntur, sed ille nunc in India desuetus est. Post octavum saeculum, multi homines Indici, praecipue in India Septentrionali, religionem Islamicam acceperunt, quia nationes Islamicae ex terris occidentalibus oppugnantes multum subcontinentis vicerunt.

India 193 annos fuit colonia Britanniarum Regni, ab 1754 (Bellum Plasseyense) ad mensem Augusti 1947; quo tempore Unio Indiae et civitas Pakistania creatae sunt e priori Indiae territorio. Anno 1950 India res publica rite facta est.

LegiferRecensere

Corpus legiferum Indiae est Parlamentum, quod duo cameras habet: Concilium Civitatum et Cameram Populi. Parlamentum singulis quinque annis eligitur.

Concilium Civitatum consiliarii in 250 sociis constitit, a legiferi civitatibus eliguntur. Concilium Civitatum camera superior est et potentiam habet rogationes e camera inferiori reiicere.

Camera inferior Camera Populi est, cuius membra a populo Indiae eliguntur a suffragiorum pluralitate. Camera Populi quoque quattuor membra Indi Angliae habet, numerum membrorum 545 significat. Primus minister a Camera Populi est.?

Divisiones administrativaeRecensere

FluminaRecensere

Urbes maioresRecensere

Homines notissimiRecensere

PinacothecaRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Kumar et al. 2006
  2. Secundum Indiae administrationem, India finem commune cum Afgania habet quia India putat totam civitatem Jammu et Casmiria ad Indiam pertinere.
  3. Poverty estimates for 2004-05, Planning commission, Administratio Indiae, Martio 2007. Accessum 25 Augusti 2007.
  4. "India," Oxford English Dictionary, ed. altera (Oxoniae: Oxford University Press).
  5. Basham, A. L. (2000). The Wonder That Was India. South Asia Books. ISBN 0283992573 .
  6. "Official name of the Union". Courts Informatics Division, National Informatics Centre, Ministry of Comm. and Information Tech .
  7. "Hindustan". Encyclopædia Britannica, Inc.. 2007 .
  8. Dyson, Tim (2018), A Population History of India: From the First Modern People to the Present Day, Oxoniae: Oxford University Press, p. 1, ISBN 978-0-19-882905-8  Quote: "Modern human beings—Homo sapiens—originated in Africa. Then, intermittently, sometime between 60,000 and 80,000 years ago, tiny groups of them began to enter the north-west of the Indian subcontinent. It seems likely that initially they came by way of the coast. . . . it is virtually certain that there were Homo sapiens in the subcontinent 55,000 years ago, even though the earliest fossils that have been found of them date to only about 30,000 years before the present. (page 1)."
  9. Michael D. Petraglia; Bridget Allchin (22 Maii 2007). The Evolution and History of Human Populations in South Asia: Inter-disciplinary Studies in Archaeology, Biological Anthropology, Linguistics and Genetics. Springer Science + Business Media. p. 6. ISBN 978-1-4020-5562-1  Quote: "Y-Chromosome and Mt-DNA data support the colonization of South Asia by modern humans originating in Africa. . . . Coalescence dates for most non-European populations average to between 73–55 ka."
  10. Fisher, Michael H. (2018), An Environmental History of India: From Earliest Times to the Twenty-First Century, Cambridge University Press, p. 23, ISBN 978-1-107-11162-2  Quote: "Scholars estimate that the first successful expansion of the Homo sapiens range beyond Africa and across the Arabian Peninsula occurred from as early as 80,000 years ago to as late as 40,000 years ago, although there may have been prior unsuccessful emigrations. Some of their descendants extended the human range ever further in each generation, spreading into each habitable land they encountered. One human channel was along the warm and productive coastal lands of the Persian Gulf and northern Indian Ocean. Eventually, various bands entered India between 75,000 years ago and 35,000 years ago (page 23)."
  11. Petraglia et Allchin 2007: 6.
  12. Coningham et Young 2015: 104–105.
  13. Kulke et Rothermund 2004: 21–23.
  14. Coningham et Young 2015: 104–105.
  15. Singh 2009: 181.
  16. Posseh 2003: 2.
  17. Singh 2009: 181.

BibliographiaRecensere

Generalia
Historia
  • Basham, Arthur L. 2009. El prodigio que fue India. Valentiae: Pre-Textos. ISBN 978-84-8191-950-9.
  • Brown, Judith M. 1994 Modern India: The Origins of an Asian Democracy. Oxoniae et Novi Eboraci" Oxford University Press. ISBN 0-19-873113-2.
  • Guha, Ramchandra. 2007 India after Gandhi: The History of the World's Largest Democracy. Picador. ISBN 978-0-330-39610-3.
  • Kulke, Hermann, et Dietmar Rothermund. 2004 A History of India. ed. 4a. Routledge. ISBN 0-415-32920-5.
  • Metcalf, Barbara, et Thomas R. Metcalf. 2006. A Concise History of Modern India. Cambridge Concise Histories. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0-521-68225-8.
  • Spear, Percival. 1990. A History of India. Vol. 2. Novi Dellii et Londinii: Penguin Books ISBN 0-14-013836-6.
  • Stein, Burton. 2001. A History of India. Oxoniae et Novi Dellii: Oxford University Press. ISBN 0-19-565446-3.
  • Thapar, Romila. 1990. A History of India. Vol. 1. Novi Dellii et Londinii: Penguin Books ISBN 0-14-013835-8.
  • Wolpert, Stanley. 2003. A New History of India. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-516678-7.
Geographia
  • Dikshit, K. R., et Joseph E. Schwartzberg. 2009. India: The Land. In Encyclopædia Britannica.
  • Gubernatio Indiae. 2007. India Yearbook 2007. Divisio Publicationes, Ministerium Informationis Transmissiones. ISBN 81-230-1423-6.
  • Heitzman, J., et R. L. Worden. 1996. India: A Country Study. Vasingtonae: Bibliotheca Congressi CFA. ISBN 0-8444-0833-6.
  • Posey, C. A. 1994. The Living Earth Book of Wind and Weather. Reader's Digest Association. ISBN 0-89577-625-1.
Flora et fauna
  • Ali, Salim, et S. Dillon Ripley. 1995. A Pictorial Guide to the Birds of the Indian Subcontinent. Mumbai: Bombay Natural History Society et Oxford University Press. ISBN 0-19-563732-1.
Cultura
  • Dissanayake, Wimal K., et Moti Gokulsing. 2004. Indian Popular Cinema: A Narrative of Cultural Change. Trentham Books. ISBN 1-85856-329-1.
  • Vilanilam, John V. 2005. Mass Communication in India: A Sociological Perspective. Sage Publications. ISBN 0-7619-3372-7.

Nexus externiRecensere

  Vide India apud Viciviam.
India : politica
India : geographica
Civitates et territoria Indiae: nomina Anglica
Indiae urbes milies milium incolarum