Oceanographia
Oceanographia[1] (compositum vocabulorum Graecorum ωκεανός 'oceanus' + γράφω 'scribo'), etiam oceanologia et scientia marina appellata, est campus scientiae Telluris qui oceanum investigat. De pervariis tractat rebus, inter quas organismi marini et dynamica oecosystematum; flumina oceanica, undae ventosae, et dynamica liquorum geophysicorum; tectonica laminarum et geologia fundi marini; ac fluxus variorum rerum chemicarum et proprietatum physicarum quae intra oceanum et trans eius fines fiunt. Hae res disciplinas varias multiplicesque implicant, quae oceanographi miscent ut scientiam Oceani Mundi et comprehensionem rationum intra eum augeant, praecipue biologia, chemia, geologia, geographia, meteorologia, physica.
Historia
recensereHomines primum scientiam undarum et fluminum in maribus et oceanis temporibus praehistoricis petierunt. Aristoteles et Strabo de aestibus scripserunt. Propositum explorationis oceani temporibus hodiernis ineuntibus cartographia erat, et plerumque superficiem aquae et animalia quae piscatores retibus capirent investigabat, quamquam mensurae profunditatis plumbo effectae sunt.
Disciplinae cognatae
recensereNotae
recensere- ↑ Forma Graecolatina in linguis vernacularibus usitata. "Oceanographia" Latine reperitur apud Latinitas Recens (Speculum)
Bibliographia
recensere- Boling Guo, Daiwen Huang. 2014. Infinite-Dimensional Dynamical Systems in Atmospheric and Oceanic Science. World Scientific Publishing. ISBN 978-981-4590-37-2.
- Hamblin, Jacob Darwin. 2005. Oceanographers and the Cold War: Disciples of Marine Science. University of Washington Press. ISBN 978-0-295-98482-7.
- Lang, Michael A., Ian G. Macintyre, et Klaus Rützler, eds. 2009. Proceedings of the Smithsonian Marine Science Symposium. Smithsonian Contributions to the Marine Sciences, 38. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Scholarly Press.
- Roorda, Eric Paul, ed. 2020. The Ocean Reader: History, Culture, Politics. Duke University Press. Recognitio interretialis,
- Steele, J., K. Turekian, et S. Thorpe. 2001. Encyclopedia of Ocean Sciences. Didacopole: Academic Press. Voll. 6. ISBN 0-12-227430-X.
- Sverdrup, Keith A., Alyn C. Duxbury, et Alison B. Duxbury. 2006. Fundamentals of Oceanography. Novi Eboraci: McGraw-Hill, ISBN 0-07-282678-9.
- Trethewey, Laura. 2020. "Earth's final frontier: the global race to map the entire ocean floor." The Guardian, 30 Iunii 2020.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad oceanographiam spectant. |
- Baum, Steven K. "Glossarium oceanographiae physicae et disciplinarum cognatarum." Department of Oceanography, Texas A&M University.
- NASA Jet Propulsion Laboratory: Physical Oceanography Distributed Active Archive Center.
- Situs interretialis Institutionis Oceanographicae Woods Hole proprius.
- Situs interretialis Britannicae Datorum Oceanographicorum Sedis proprius.
- NOAA Ocean and Weather Data Navigator.
- "'Voyage to the Bottom of the Deep Deep Sea': Oceanography Programme." Pellicula. Vega Science Trust, BBC, Universitas Aperta.