Scientia telluris
Scientia telluris[1] est scientia quae praecipue tellurem tractat. Tellus quidem est singularis planeta, non solum quia homo ibi vivens maximum eius noscit, sed etiam quia hic planeta est solus universi locus qui vitam habere scitur. Sunt qui Tellurem sic investigent ut rem integram, et sunt qui aspectus particulares eius metiantur ex quibus systema explicari possint. Qui in studiis tellustribus versantur, praecipue physicae, mathematicae, geologiae, chronologiae, chemiae, biologiae, oecologiae, topographiae instrumentis utuntur ad hodiernum integrum telluris rationem intellegendam; sciendum enim est, quo modo tellus ad hunc statum advenerit.
Notae
recensere- ↑ Dominicus Beck, "Elementa Geographiae," in Institutiones Mathematicae (Salzburgi: Sumptibus Ioann. Ios. Mayr, 1781), 2:276.
Bibliographia
recensere- Allaby M., Dictionary of Earth Sciences. Oxonii: Oxford University Press, 2008. ISBN 978-0-19-921194-4
Nexus interni