Scientia solorum est studium soli ut opes naturales in superficie telluris, inter quas sunt pedogenesis, classificatio, et tabulae faciendae; physicae, chemicae, biologicae, et fertiles soli proprietates; atque his proprietatbus adhibitio administrationis solorum.[1]

Silviculturista laborat.

Aliquando vocabula quae ramos scientiae solorum attingunt, inter quae pedologia (formatio, chemia, morphologia, et classificatio soli) et edaphologia (gratia soli in organismos, praecipue plantas effecti), quasi synonyma scientiae solorum adhiberi solent. Diversitas nominum cum hac disciplina consociata ad varias societates pertinentis coniungitur. Profecto ingeniarii, agronomistae, chemici, geologi, geographi physici, oecologistae, biologi, microbiologi, silviculturistae, sanitariani publici, archaeologi, et destinationis regionalis periti additae solorum scientiae et progressui scientiarum solorum prosunt.

Scientistae solorum anxietatem monstraverunt de modo soli et terrae arabilis conservandae in mundo ubi numerus hominum sine missione crescit, de discrimine aquae quod fieri potest, de crescente victus consumptione per capita, de deterioratione terrae.[2]

Disciplinae coniunctaeRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Jackson 1997:604.
  2. Janzen et al. 2011.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad scientiam solorum spectant.