Aperire sectionem principem

Aratrum

instrumentum in agricultura adhibitum ut solum colatur ad semen sparsum vel plantas positas

Aratri partesRecensere

  • Adiunctio
  • Compages
  • Crus
  • Culter
  • Cursus
  • Manubria
  • Rana
  • Tabula formans
  • Tabula scrutorum
  • Terrae lapsus
  • Vomer

Aratrum poeticum et allegoricumRecensere

Vergilius in Georgicis fabricationem aratri describit his versibus[1]:

...continuo in silvis magna vi flexa domatur
in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus
stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,..,

ad quos versus intelligendos schemata adhibita iuvare possunt.

Lucretius de detrimentis, quas omnes res terrestres patiuntur, disserens sic vomerem memorat[2]:

...uncus aratri
ferreus occulte decrescit vomer in arvis...,

quos versus Rabanus Maurus citat et nonnulla de sensu aratri allegorico addit[3]:

Aratrum enim mystice significat opus praedicationis evangelicae in quo cultus agri dominici exercetur: ita ut vomere verbi divini extirpentur vitia simul et eradicentur noxia desideria, sicque praeparetur terra cordium humanorum ad accipienda semina virtutum. Sed studiosus quisque aratrum spiritale tenens ad anteriora adtendere debet, ut faciat sulcum rectum et non avertatur a tramite veritatis, unde Dominus ait in evangelio: Nemo mittens manum suam in aratrum et respiciens retro aptus est regnum caelorum[4]. Vomeres enim et ligones exercitia praedicationum sunt, unde propheta de doctoribus ait: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suos in falces[5].

NotaeRecensere

  1. Georg. I 169–174.
  2. De rerum natura, I 313–314.
  3. De rerum natura, XXII 14.
  4. Lc. 9:62.
  5. Es. 2:4.

Aratra populorum variorumRecensere

Nexus interni

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad aratra spectant.
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!