Hugo Blair
Hugo vulgo Hugh Blair (natus die 7 Aprilis 1718 Edinburgi, mortuus die 27 Decembris 1800) theologus et scriptor Scotus fuit.
Vita
recensereE familia presbyterianismo faventi ortuus Blair ex anno 1741 religionem in schola docuit et annos duos post cappellanus in Collesie/Fifae factus est. Anno autem 1762 professor in rhetorica arte in cathedra litterarum bellarum fuit, quae brevi ante a rege Georgio III ipso instituta erat.
Gravitudo eius minime fuit in homeliis (»Sermons«, 1777) sed in opere »Lectures on rhetoric and belles-lettres« (1783), in quibus classicorum adulationem caecam reprobans naturam atque singularites in poeticis conservandas esse personat. Inter poetas omnes Homerus maxime ei placet. Iacobus Macpherson, cum opus Ossiani ederet, ab eo valde adiutus est. Quando dubia de veritate operis orta sunt, Blair dixit nihil esse fictum.
Neque notiones illuminismi repudiavit: namque inter eius amici fuerunt David Hume, Alexander Carlyle, Adam Smith et Adam Ferguson.
Opera selecta
recensere- A critical dissertation on the poems of Ossian (1763)
- Essays on rhetoric (1784)
- Lectures on rhetoric and belles lettres (in tomis tribus cum multis editionibus)
- Sermons (in tomis quinque)
- On tranquillity of mind (1857)
Bibliographia
recensere- John Hill: An account of the life and writings of Hugh Blair. Philadelphiae 1808.
- Schmitz, Robert M.: Hugh Blair, King's Crown Press, Novi Eboraci (1948)
- Corbett, Edward P. J.: Hugh Blair as an Analyzer of English Prose Style. In: College Composition and Communication 9(2)/1958, p. 93–103
Nexus externi
recensere- Hugh Blair apud James Boswell
- Vita et philosophia Hugonis Blair
- Commentatio lexicalis apud Thoemmes Continuum
- Pagina Scotis illustribus dedicata - inter quos et Blair!