David Humius

philosophus
(Redirectum de David Hume)

David Humius[1] (vulgo David Hume, 1711-1776) fuit philosophus et historicus disputatorque Scoticus, qui hodie gratiosissima institutione empirismi, scepticismi, naturalismi notissimus est. Opera eius paene omnes partes philosophiae complectuntur. Praeterea magni sunt aestimanda ea, quae ad historiam Angliae contulit, nam History of England, opus in sex volumina divisum, gratiam populi iniit ac quaestui erat scriptori.

Wikidata David Humius
Res apud Vicidata repertae:
David Humius: imago
David Humius: imago
Nativitas: 26 Aprilis 1711; Edimburgum
Obitus: 25 Augusti 1776; Edimburgum
Patria: Britannia

Familia

Genitores: Joseph Hume, 10th of Ninewells; Katherine Falconer
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Old Calton Cemetery

Humius in summis habetur philosophis Britanniae. In professione philosophica eius ad summum fastigium pervenit traditio plerumque empirica in Britannia dominata, quae a Guillelmo de Ockham (saeculo XIV) initium cepit. Quam traditionem postea sustinuerunt et auxerunt Franciscus Bacon, Thomas Hobbes, Ioannes Lockius, Georgius Berkeleius, David Humius, quem secuti sunt Ieremias Bentham et Iohannes Stuart Mill. Etiam hodie multae quaestiones — sicut causalitas, problema inductionis, philosophia mentis, distinctio existimationum et rerum — animos philosophorum occupant.[2]

Humio etiam asteroides dicatus est.

De vita et operibus

recensere

David Humius, primo Home,[3] Edinburgi natus est die 26 Aprilis[4] anno 1711. David puerulus duorum annorum erat, cum Iosephus Home pater mortuus est. David cum sororibus a Katherina Falconer matre familias bene educatus est. In iuventute David particeps erat sacrorum Ecclesiae Scotiae, ubi Georgius Home patruus munere pastoris fungebatur. Familia factioni Whig favebat.

Puer duodecim annorum David studia iniit apud universitatem Edinburgensem, namque iam a puero litteris delectabatur et scholaris fieri cupiebat. Cum gens Humiana iudicibus et causidicis scateret, etiam David a familia propinquisque premebatur, ut iuris prudentiae incumberet. Itaque invitus huic consilio obsequi conabatur, sed magis Ciceroni aliisque scriptoribus classicis vacabat. Tribus annis post studia sua abrupit, cum nimis ardenter, ut videtur, ad studia se applicaret.

 
David Humius anno 1766. Tabula ab Allan Ramsay picta.

Anno 1734 aiiquamdiu domui cuidam mercatoriae Bristoliensi officium praestabat. Quod opus sibi non placere mox animadvertit. Inde eodem anno in Franciam transiit: primo paulisper Remis versatus Flexiae in schola Iesuitarum habitavit. Ruri parce vivens scribendo operam dabat libro, quem Treatise of Human Nature (id est fere 'Tractatus de natura humana') inscripsit. In Angliam anno 1737 reversus hunc tractatum duobus tribusve interpositis annis Londini divulgavit. Quod opus ponderosum ex tribus libris constat. Liber primus (1739) de intellectu agit, etenim de ideis, perceptionibus, ratiocinatione, relationibus, metaphysica temporis et spatii, cognitione, probabilitate, opinionibus, causalitate, scepticismo, identitate personae. Secundus (1739) passiones pertractat, etenim varios adfectus et cupidines, sympathiam, indoles, liberam arbitrium. Tertius liber (1740) de moribus agit, etenim de fundamentis separationis moralis, adfectibus moralibus, distinctione ficticiarum et naturalium virtutum, denique iustitia. Treatise bonum sucessum non habuit, et Humius ipse vitam suam memoria repetens hoc opus mortuum e prelo exisse dicit.[5]

Illis temporibus Humius in Scotiam patriam reversus ineuntibus annis 1740 duo volumina edidit, Essays, Moral and Political, quae paulo melius processerunt. Annis 1740 etiam bis professoris cathedram petiit, semel Edinburgi, semel Glasguae, sed sine successu, nam Treatise electoribus non placuit. Itaque academico amisso curriculo Humius, ut illis temporibus consuetum erat, praeceptor privatus fieri coactus est. Humius etiam Iacobum St Clair, militum ductorem et politicum Whig, comitatus Vindobonam et Taurinum anno 1747 visitavit.

 
Treatise (1740).

Humius, cum Treatise ne ipsi quidem iam placeret, modum dicendi, ut oblectabilior lectuque facilior esset, commutare constituit. Itaque anno 1749 librum edidit An Enquiry Concerning Human Understanding ('Inquisitio ad intellectum humanum pertinens') inscriptum (qui Enquiry I appellari solet), quo praesertim cogitationes in primo libro Treatise prolatae (praeter tempus et spatium, de quibus parum feliciter disputaverat) tractantur. Quod opus aliquanto brevius sed pugnacissimum est. Huic Enquiry I controversum adiecit capitulum, quod, ex Treatise omissum, in modum criticum miracula religionis tractat. Enquiry I igitur non solum compendium Treatise sed quam maxime opus sui iuris esse videtur.[6]

Anno 1751 Humius divulgavit An Enquiry Concerning the Principles of Morals (id est 'Inquisitio ad principia moralia pertinens'), quod ex philosophis operibus suis optimum existimabat. Quo opere, Enquiry II dicto, praecipue de argumentis tertii libri Treatise agitur. Humius in opere suo fundamenta morum, philosophiam adfectuum, causas actionis moralis, ethicam virtutis explorat.

Post illos libros Enquiry divulgatas Humius bibliothecarii munere functus est, ab anno 1752 ad 1757 in Advocates Library ('Bibliotheca advocatorum'), praecursore Bibliothecae Nationalis Scotiae (National Library of Scotland). Quo munere effectum est, ut opus, quo de historia Angliae disputaret, The History of England scribere posset. Quod opus in sex partes digestum inter annos octo (1754-1762) e prelo exiit. Historia eo tempore optime veniit, et auctori suo satis pecuniarum et libertatem agendi constituit. Humius suo tempore nominatim historicus notus erat.

Anno 1763 Humio scribae data est facultas adsidendi legato Francico. Lutetiae cum alios tum Denis Diderot (17131784), Ioannem Le Rond d'Alembert (17171783), Baronem d'Holbach (17231789) convenit atque disputatum provocavit. In Britanniam rediit cum Ioanne Iacobo Russavio (1712-1778), qui in exsilio vivebat. Sed propinquitas eorum mox depravata est, cum Russavius Humium coniurationem internationalem contra se moliri suspicaretur. Res postremo in altercationem publicam pervenit.

Humius ultimos vitae annos Edinburgi egit, neque umquam in matrimonium iit, quamquam semel seriam habuit consuetudinem plus minus intimam cum ducissa de Boufflers.[7] Cum operam dabat, ut librum de philosophia religionis scriberet, scilicet Dialogues concerning Natural Religion (id est 'Dialogi de religione naturali'), intestini contracto cancro mortuus est die 25 Augusti anno 1776. Tribus interpositis annis dialogi a nepote eius editi sunt. In quo libro auctor multiplici significatione utitur, nam in modum criticum facetumque argumenta de exsistentia Dei tractat.

De philosophia Humiana

recensere

David Humius, philosophus paene modernae aetatis, operabatur in temporibus, quibus miras progressiones fecit nova philosophia naturae, sc. investigatio mundi naturalis, vivi et non vivi. Ex Roberto Boyle (16271691) et Isaaco Newtono (16421727), philosophis naturae, didicit methodum scientificam in experimentis positam esse. Ioannes Lockius (1632-1704) et Nicolaus Malebrancius (1638-1715) et Georgius Berkeleius (16851753) apud Humium maximo opere valent.

Qui cogitationem Humianam interpretari vult, has saltem quaestiones respicere debet.[8]

  • Quae ratio tractatui Treatise intercedat cum Enquiry I? Utrum de his vi interpretandi praecedit?
  • Quantum adfirmationis, quantum negationis in phiosophia Humiana?
  • De empirismo, scepticismo, et naturalismo Humiano.

Si opera omnia Humiana in toto inspiciuntur, quem Treatise locum obtineat, quaerendum est. Utrum enim opus serium est, an postea aliquatenus obsoletum? Mutata opinione sua Humius libros Enquiry scripsit? Humius in Treatise ferme negative se habet (in breviario, advertisement, novatae primi Enquiry editioni adiecto). Dicit enim sperare se, ut ea tantum, quae in Enquiry scripsit, suam philosophiam demonstrare intellegatur. Sunt etiam, qui Treatise tamquam firmamentum philosophiae Humianae esse putent.[9]

In philosophia Humiana duae species invicem intentae inveniri possunt. Ex una parte, animo negativo philosophatur. Humius critico admodum animo metaphysicam, causalitatem, scientiam, religionem morumque fundamenta describit. Ex altera, animo adfirmativa philosophatur, nam constat Humium fortiter ratiocinationem causalem defendere, credit enim hominem experientia probabilem cognitionem consequi posse. Naturam humanam bonam esse putat: homines naturaliter consentientes, sociabiles et benevolos esse. Haec contentio, quae est inter negativa et adfirmativa, critica et constructiva, tribus notionibus declarari potest, quae ad philosophiam Humianam referri solent, scilicet empirismo, scepticismo, naturalismo.

De empirismo

recensere

Philosophia Humiana consistit in empirismo, disciplina experientiae, nam adfirmat experientiam fontem esse cognitionis.[10] Notiones graves empirismi Humiani sunt perceptio et experientia. Re vera Humius philosophiam putabat scientiam in experientia positam esse. Conscientia profunda limitum verae cognitionis philosophiam Humii percurrere videtur, nam quam artae sint fines cognitionis, Humius cogitationes Lockii exacuens ostendit. Sicut Cartesius fere ante centum annos, Humius explorare vult, qua conditione quam certissimam cognitionem consequi possimus. Ille enim cogitando se esse intellexit, hic autem eiusmodi conatus respuit.

Humius explicanda perceptionis notione opus epistemologicum ingreditur:

Omnes perceptiones humanae mentis in duo distincta genera dividuntur, quas IMPRESSIONES et IDEAS appellabo, quarum differentiae consistunt in vi et vividitate, quibus mentem percutiunt et in cogitationem et conscientiam nostram tendunt. Eae quidem perceptiones, quae maxima vi et violentia introeunt, impressiones nuncupare possumus: et sub hoc nomine omnes sensus nostros, passiones animique adfectus comprehendo, ut primum in anima praesentiam faciunt. Quorum languidas in cogitatione et ratiocinatione imagines ideas appello.
  • All the perceptions of the human mind resolve themselves into two distinct kinds, which I shall call IMPRESSIONS and IDEAS. The difference betwixt these consists in the degrees of force and liveliness, with which they strike upon the mind, and make their way into our thought or consciousness. Those perceptions, which enter with most force and violence, we may name impressions: and under this name I comprehend all our sensations, passions and emotions, as they make their first appearance in the soul. By ideas I mean the faint images of these in thinking and reasoning.
A Treatise of Human Nature 1

Lockium secutus perceptionem in impressiones et ideas dividit. Impressiones ad ea, quae in experientia sunt, referuntur, ideae autem ad harum impressionum in cogitando praesentiam.[11] Impressiones sunt praesentes perceptiones sensibiles et animi adfectiones; ideae autem exemplaria vel apographa harum impressionum. Tantum interest inter impressiones et ideas: impressiones fortiores et vividiores sunt quam ideae. Nam si quis ferrum ardens digito tetigerit, ideam ferri ardentis obtineat. Humius ideam doloris et caloris ferro ardenti iniecti Humius putat exemplar esse debilius leniusque primae impressionis.

Empirismus Humianus cum axiomate Peripatetico congruit: "nihil est in intellectu quod non sit prius in sensu." Quae cum ita sint, caeci non est colores imaginari, nec surdi sonos, cum prae mancis organis sensus ideae formari non possint.[12] Interdum quidem fieri potest, ut animadversor umbram certae coloris impressionis percipere possit, quamvis haec coloris umbrae impressionem prius non sensisset.[13] Eiam empirismum suum abruptum aliquanto mitigat, cum soli sensui dicit non esse fidendum, nam etsi remus in aqua flecti videatur, tamen "ratione et deliberatione" cavendum est, ne a vero recedamus.[14]

Humius cognitionem ex impressionibus singulis oriri arbitratur. Rerum certarum (matters of fact) et rerum quae vero sunt cognitio in ratione causae et consecutionis posita esse debet. Quae ratio causalitatis ex nulla impressione singulari reperiri potest, nam iteratis experimentis opus est. In experiendo animadvertimus et recordamur speciem rerum (species of objects) A semper speciei rerum B contiguam esse aut in tempore succedere,[15] ita ut causa (paulum saltem) consecutioni praeeat, sicut fit, cum quis digito flammam candelae tangens sensum caloris et doloris excipit. Humius ait omnia quae vero cognovimus in huiusmodi causalitate posita esse.[16]Flammam adferre calorem cognovimus, quod causam et consecutionem constanter coniungi percempimus et meminimus. Constat igitur omnes ratiocinationes causales in experientia positas esse.[17]

Humius igitur inter cognitionem a priori et a posteriori distinguit, quae distinctio apud posteriores interdum furca Humiana appellatur. Humius enim omnes propositiones in duas classes dividit, quae sunt (1) propositiones ad relationes idearum pertinentes et (2) res verae (matters of fact). Illas intuitive certas et demonstrabiles esse scimus, sicut propositiones mathematicas et logicas. Hae autem sunt propositiones rem veram adfirmantes, quae in relatione causae et consecutionis positae sunt, sicut adseverationes cotidianae et propositiones scientiae empiricae. Secundum Humium propositiones ad relationes idearum pertinentes a priori cognoscuntur, nempe modo mutuis idearum relationibus verae sunt. Non enim possumus imaginari triangulum recto angulo, cujus hypotenusae longitudinis quadratum non sit aequale summae quadratorum longitudinum cathetorum, quia hoc cum idea trianguli recto angulo non congruat. Humius putat sententiam Pythagorae probari posse nitendo relationibus per intuitionem intellectis, quae inter ideas obtinent. Quae sententia vera est, sive in natura triangula corporea sunt, sive non sunt.

Verae autem res a posteriori cognoscuntur, nec lege contradictionis admitti possunt. Quae causae et consecutionis relatones in mundo sint, tantum post experimenta scire possumus. Quae cum ita sint, quid accidat, ubi lapidem e manu demiserim, a priori scire nequeamus. Quia lapis prius in terram deciderat, non est, quin eum credamus nunc quoque in terram decidere.[18] Probabilitatem opiniomum Humius putat constanti et repetita experientia aestimari posse, et varias opiniones praeteritis experimentis varie aestimndas esse. Itaque terras septentrionales adfirmat mense Ianuario probabilius frigescere quam terras australes.[19] Omnia facta aeque certa aut incerta non esse. Attamen experientiae et probabilitatis fiducia non praestat cognitionem certam ac necessariam, ut in mathematica (quam Humius a priori esse putabat). Cum enim iteratam persequimur obiectorum in tempore et spatio conexionem, id est relationes causales inter ea vigentes, impressionem, quae cum idea conexionis necessariae congruat, non percipimus.

Humius ideam conexionis necessariae putat in usu vel consuetudine positam esse. Cum enim repetitam et constantem rerum conexionem percipimus et recordamur, ex consuetudine in mente ideam necessitatis subiectivae producimus. Humius experientiam futuram negat probari posse cum experientia praeterita congruere. Etiamsi omnes cycni, quos adhuc vidimus, albi tantum sunt, fieri potest, ut in futuro nigris obveniamus cycnis, quales numquam ante vidimus. Ex quo philosophia Humii in scepticismum eici videtur.

De scepticismo

recensere

Humius suam philosophiam describit moderatum scepticismum, abhorrentem ab effuso skepticismo Pyrrhonis.[20] In suo scepticismo philosophico Humius considerat, ex quo et quomodo sciamus esse veritatem externam, quae sensus nostros causaliter adficiat. Itaque, quibus argumentis probari possit, quaerit, perceptiones mentis rebus externis effici.[21] Intuere, sodes, hanc ideam, quae mihi est: scrinium habeo album et durum. Albitudo et duritia, ideae coniunctae ad scrinium pertinentes, ex videndi et tangendi sensu sunt. Experientia praeterita credo exsistentiam scrinii illius in futuro continuari. Etiam in futuro exsistet, cogito, nec ex meis perceptionibus cogitationibusve dependet. Sed cognitio quae mihi est mensae, eius naturae et constantis exsistentiae in empirismo Humii impressionibus et cohaerentia inter praeterita et futura nititur.

Quo porro efficitur mihi sensus coloris et duritiae scrinii mei? Relationes causae et consecutionis inter species obiectorum sola experientia nos cognovisse Humius existimat. Sed quae percepta et quas memorias tenemus de eo, quod res externae eos efficiunt sensus, quos patimur et cogitamus physicas esse proprietates corporum physicorum? Qualis est relatio causalis inter mundum externum et perceptorem? Exsistentia materiae ex perceptione non pendens et eius efficientia in formandis perceptionibus firmari potest proprietates primarias a secundariis distinguendo. Multi philosophi Humio antecedentes, sicut Democritus et Lockius, primarias physicarum rerum proprietates, sicut dimensionem massam inpermeabilitatem et sic porro, in corporibus ipsis esse putaverunt. Secundariae autem proprietates rerum, ut color sonus tactus gustus et odor, proprietates sunt ex rei et perceptoris interactione effectae.

Humius validitatem huius distinctionis reicit, nam ideam cuiuslibet rei extensae requirere dicit impressiones tactu vel visu adlatas: extensionem intactilem et invisibilem intellegi non posse.[22] Tale exemplar abstractum formare nequimus, in quo ex materia omnes proprietates sensibiles, sicut color et tactus, eripiantur:

Si omnibus et primariis et secundariis proprietatibus comprehensibilibus materiam privaveris, eam quodammodo destrues et solum quoddam ignotum, aliquid inexplicabile, quod perceptionum causa sit, relinques; rem tam imperfectam, ut nemo scepticorum contra contendere tanti putaret.
  • Bereave matter of all its intelligible qualities, both primary and secondary, you in a manner annihilate it, and leave only a certain unknown, inexplicable something, as the cause of our perceptions; a notion so imperfect, that no sceptic will think it worth while to contend against it.
Enquiry Concerning Human Understanding 12.15.

Scepticismus Humii opinio philosophica est, nam philosophus de exsistentia mundi externi dubitat. At privatus vir realismo metaphysico credere videtur.[23] Validissime pro interpretatione sceptica propugnaverunt Thomas Reid saeculo XVIII et T. H. Green saeculo XIX. Adfirmavit Reid Humium putare cognitionem corporum externorum proficisci ab ideis, quae in mente siderunt; quas percipi ideas, nec corpora externa. Quodsi cognitio nostra est de ideis menti infixis, quae percipimus vel recordamur, quomodo scimus has ideas res externas repraesentare?[24] Norman Kemp Smith hanc notionem usitatam in quaestionem vocavit ineunte saeculo XX.[25] interpretatione naturalistica.

Quae opinio deinde in studiis Humianis[26] usu recepta est. Interpretatione naturalistica adducimur, ut aliquantum aliter Humium intueamur.

De naturalismo

recensere

Naturalismus docet validam de mundo notionem non referri ad entia vel actores, quorum exsistentia supra naturae leges egreditur.[27] Humius putat mentem humanam ad naturam pertinere, quod ratio et cognitio in hominibus et animalibus similes sint. Quae opinio parum sceptica esse videtur.[28] In Treatise itemque in Enquiry Concerning Human Understanding Humius penitus rationem et ratiocinationem animalium tractat, nam per analogiam probat et homines et bestias experimentis multas res discere, et quidem eosdem effectus ex iisdem causis fieri cognoscere.[29] Neque homines nec bestiae conclusiones causales ratione facere, nam si lenta ratiocinatione deductiva confisi causas et effectus meditati essemus, species humana non superessemus.[30]

Nec bestias perceptione omnia cognoscere, sed aliquo mentis instinctu. Homines quoque natura agunt. Iam in Treatise dicit rationem nihil aliud esse quam quendam mirabilem et incomprehensibilem instinctum in mente situm.[31] Rationem igitur quendam definit instinctum. Quamvis diversi sint, tamen hominem docet vitare ignem eodem modo quo docet avem ova parere et pullos suos custodire. In hominum et bestiarum coniecturis rebus nixis putat Humius nullam esse differentiam essentialem. Ratiocinatio experimentalis, quae communis est homini et bestiis, nihil est nisi quidam instinctus vel vis mechanica, quae apud nos valet, nec agnoscitur.[32] Humius, cum et hominum et bestiarum ratiocinationem causalem in experientia innatoque instinctu positam esse dicit, homines et bestias similes esse animantes naturales existimat. Vita humana et vita animalis iisdem legibus parent et postremo legibus motus subiectae sunt.[33]

Humii ratio cogitandi, si eam naturalistico iudicio intuemur, non utique scepticismum redolet, nam putat nos, quippe qui animantes instinctibus moribus et consuetudinibus ducamur, constanter ac late, puta, de existentia mundi externi dubitare non posse.

Homines naturali instinctu vel praesumptione ferri videntur ad habendam sensibus fidem; et sine ulla ratiocinatione, vel fere ante usum rationis, semper universum externum esse putamus, quod non a perceptis nostris pendeat, sed exsistat, etiamsi nos et omnes creaturae sensibiles absentes vel deleti sint. Etiam creatura bestiarum pari opinione regitur, hancque opinionem rerum externarum in omnibus cogitationibus, consiliis, actionibus conservat.
  • It seems evident that men are carried, by a natural instinct or prepossession, to repose faith in their senses; and that, without any reasoning, or even almost before the use of reason, we always suppose an external universe, which depends not on our perception, but would exist, though we and every sensible creature were absent or annihilated. Even the animal creation are governed by a like opinion, and preserve this belief of external objects, in all their thoughts, designs, and actions.
Enquiry Concerning Human Understanding 12.7.

Cum caecum et validum instinctum naturalem secuti sumus, semper credimus "imagines sensibus expositas res externas esse."[34] Dicit enim Humius nos, quippe qui actores cotidiani simus, dubitationem Cartesianam late sustinere nequire. Itaque quilibet homo scepticus facere nequit, quin certis sanae rationis principiis, sicut exsistentiae corporum, concedat.

Quaerendum est, Quaenam causae nos adducunt, ut in exsistentiam corporis credamus? sed nequiquam quaeres, num corpus exsistat necne.
  • We may well ask, What causes induce us to believe in the existence of body? but 'tis vain to ask, Whether there be body or not?
Treatise 1.4.2.1

Humii doctrina prudentiae in ipsa natura infixa etiam fundamenta accipit, sicut exsistentiam naturae hominisque, de quibus aliquid cognoscere experimentis possumus.[35]. Scepticismus Humianus prae se fert, hoc pro certo habendum non esse, ideas nostras cum veritate libera a mente congruere, nam scepticismus opinio inrevocabilis esse videtur. In suo autem naturalismo Humius homines bestiasque putat se gerere proinde ac si natura ceterique homines exsistant, et notiones nostrae veras res describant.[36]

De philosophia morali

recensere

Humius in Treatise (libro tertio) monet suam philosophiam moralem facile intellectu esse, dummodo lector 'impressionis' et 'ideae' notiones sibi adsumat. Nihil aliud requiri. Philosophiam moralem ait in 'passione' positam esse, quae notio ad adfectiones et cupiditates referri dicit.

Passiones Humius impressiones esse dicit. Passionum duo esse genera, directum et obliquum. Passiones directae sunt impressiones praesentes boni vel mali, doloris vel voluptatis.[37] Obliquarum autem passionum origo similiter in impressionibus est, sed complexiones impressionum magis contortae sunt. Humius in passiones praesentes numerat cupiditatem, fastidium et aversationem, levamen, laetitiam, spem, metum, desperationem et securitatem, nec non his contraria. In obliquas autem passiones adducit impressionum complexiones, sicut superbiam, humilitatem, ambitionem, vanitatem, amorem, iram, invidiam, misericordiam, iram et liberalitatem, et his opposita. Passiones directae sunt impressiones praesentes, ut sensus doloris et voluptatis. Bestias quoque ait Humius has passiones experiri, quippe quae tamen nihil nisi voluptatis aut irae adfectus sint.

Adfectus, inclusis instinctibus praeter rationem, putat Humius causas esse agendi, et opinionem suam rationalismo contrariam ita concludit: "Ratio passionibus servit aut servire debet."[38] Passiones nos honeste agentes movent. Quae motiva praestabilita sunt. Sicut in natura, res in mundo humano, sicut desideria et animi motus, ex causis efficiuntur. De libero arbitrio, Humius compatibilismo favisse plerumque putatur, id est, existimasse liberum arbitrium et determinismum causalem non plane diiuncta esse.

In metaethica Humius theoriam moralem rationalistarum reprehendit, negatque moralem boni et mali distinctionem ratione constare; moralitatem potius animi quam iudicii esse. Dicta moralia non sunt conclusiones relationibus constantes, sicut adfirmationes ad relationes idearum pertinentes, vel res in relatione causae et effectus positae, quibus valor veritatis est:

Verum aut falsum consistit in convenientia (agreement) inconvenientiave (disagreement) aut verarum relationum idearum aut verae exsistentiae et factorum. Itaque quidquid hanc convenientiam inconvenientiamve non recipit, verum aut falsum esse nequit, nec umquam rationis nostrae obiectum esse potest.
  • Truth or falshood consists in an agreement or disagreement either to the real relations of ideas, or to real existence and matter of fact. Whatever, therefore, is not susceptible of this agreement or disagreement, is incapable of being true or false, and can never be an object of our reason.
Treatise 3.1.1.9.

Quia passiones impressiones sunt et non propinquae ideae vel species obiectorum argumentationibus expressae, iudicia moralia argumentis veris aut falsis proponi non possunt. Ut ex furca Humiana scimus, non sunt sententiae mathematicae nec facta empirica; ergo non ratione humana investigantur.

Distinctio boni malique, cum ratione vel ratiocinatione fieri non possit, necesse est aliquo modo in impressionibus, alicuius generis sensibus et passionibus constituatur. Humius moralitatem putat postremo constiui "quodam instinctu interiore sive adfectu, quem natura universalem speciei nostrae fecit".[39] In actibus quos honestos habemus, secundas faustasque sentimus passiones; in inhonestis autem actibus passiones adversas sentimus. Hic de facto agitur, quo non ratio sed animi adfectus pertinet. "Non in re est, sed in te ipso."[40]

De lege Humiana

recensere

Plurimi philosophi saeculi XX consentiunt Humium aestimationem a re ipsa exacte distinguere.[41] Quae lex Humiana ('no ought from is') interdum appellatur "guillotina Humiana", quippe quae aestimationem a re ipsa abscindat. Et sane in philosophia morali ab enuntiatione ad ipsam rem pertinenti ('est') inprudenter duci solet enuntiatio aestimativa ('debet'). Humius in omni doctrina morali hoc animadvertisse se dicit:

[...] auctor paulisper communi ratiocinandi ratione procedit, et esse Deum probat, vel res humanas observat, cum subito [...] pro usitata est et non est enuntiationum copulatione nulli occurro enuntiationi, quae non cum debet et non debet conectatur. Quae mutatio inprudenter fit. [...] Nam cum debet et non debet aliquam novam relationem vel adfirmationem indicet, quam necesse est observari et explanari; et eodem tempore rationem reddi, nam minime comprehendi posse videtur, quomodo haec nova relatio ab aliis deduci possit, quae in totum ab ea differunt.
  • [...] the author proceeds for some time in the ordinary way of reasoning, and establishes the being of a God, or makes observations concerning human affairs; when of a sudden [...] instead of the usual copulations of propositions, is, and is not, I meet with no proposition that is not connected with an ought, or an ought not. [...] For as this ought, or ought not, expresses some new relation or affirmation, it is necessary that it should be observed and explained; and at the same time that a reason should be given, for what seems altogether inconceivable, how this new relation can be a deduction from others, which are entirely different from it.
Treatise 3.1.1.27.

Videtur igitur Humius vehementer hoc admonere, rem (est) non posse continere aestimationem (esse debet): inritum igitur esse ex facto (vel ex re pura) ad aestimationem transire. Pauci loci apud Humium tantam in controversiam venerunt. Sunt qui putent eum modo negare aestimationes in modum enuntiiationum mathematicarum demonstrari posse.[42] Quae cum ita sint, ex praemissis ad conclusionem ratiocinatione opus non est, nam eiusmodi ratiocinatio deest.

Nam si quis homicidium fecerit, obnoxium se faciat crimini et inprobationi. Sed ex homicidio per se conligi non potest hunc actum malum et damnabilem esse. Quae cum ita sint, aestimationes morales non tales sunt enuntiationes, quae aut vera aut falsa esse possint. Agitur potius de hominum sentimentis, quae quadam re quodamve casu perturbanti inducta sunt. Si haec interpretatio vera est, Humius non tam exacte inter res et aestimationes distinguit.

De philosophia religionis

recensere

Humius adversus religionem ambigue se gerebat. Quid interesset inter religionem et naturam humanam, ex una parte bene intellegebat: etsi in History ecclesiam vehementer reprehenderet, tamen munus sociale religionis ostendere studuit. Ex altera, sæpe religiones prae se ferebat noxias superstitionis formas esse.

Dialogues Concerning Natural Religion (1779, opus postumum), insignissimum opus Humii de philosophia religionis tractans, in modum conloquii scriptum, iocis ironiaque plenum est. Inter se conloquuntur Cleanthes, Philo, et Demea. Secundum opinionem translaticiam Humius maxime Philonis voce argumentatur. Cum Humius propter mordacitatem in argumentis proponendis cautus esset, difficile est intellectu, cui generi argumentorum in dialogis vere faveret. Aliquando atheos et adversarius religionis habebatur.[43] Alii autem Humium deistam,[44] alii agnosticum[45] fuisse putant. De vita post mortem vehementer dubitabat.[46]

Humius docet idearum complexiones in singulas ideas digeri posse, nam 'mons aureus' complexio idearum ex singulis ideis qs. 'mons' et 'aureus' composita est. Quamquam in mundo sensibili vix quisquam impressionem montis aurei accipere potest, tamen singularum idearum impressiones in natura quaerere possumus. Nam satis est aliquantum auri et aliquem montem vidisse.

Quid de idea 'Dei'? Deus, si criteria ab Humio posita observamus, sensu percipi non potest. Arbitratur enim Humius impressionem ideae 'Dei' respondentem probare eius esse qui hoc propositum defendere vult.[47] Constat 'Dei' ideam ad nullam singularem impressionem reduci, quae statim cerni possit. Humius ita scribit: "Ideae nostrae ex experientia nostra non excedunt, nam nullam habemus experientiam divinarum proprietatum vel actionum."[48] Humius enim nos simpliciter ideam 'Dei' formare existimat: cui certas proprietates adscribimus humanitati similes ac inter homines magni aestimatas, sicut vires, sapientiam, benevolentiam, quas imaginatione in infinitum efferimus, et Deum omnipotentem, omniscium, perfecteque bonum habemus.

Num hoc dictum "Deus universum creavit" in re scientifica posita est? Num concludere possumus percipi posse mundum naturalem, et ordinatum ac dispositum videri, quippe cuius prima causa Deus sit? Secundum empiristicam philosophiam causalem Humii haec conclusio non valet. Censet enim Humius sine repetita experientia intellegi non posse, quae sit causa perceptae naturae, quae ordinatim crescit: "sola experientia nobis cuiuslibet rei causam ostendere potest."[49] Omnes opiniones ad causam et effectum relatae arbitrariae sunt. In incerto est, an ulli effectui causa sit humanae rationi comprehensibilis. Ponentes excogitatorem intellegentem humanae menti comparabilem "in eo peccamus, quod scelestissimam et angustissimam iniquitatem ostendimus, et exemplar totius universi nos facimus."[50] Facete admonet nescire nos, an creator universi homini similis sit. Aut fortasse infinita aranea tela texens, sicut in religione Brachmanarum.[51]

Cum idea 'Dei' inobservabilis sit, nec constantem causae et effectus experientiam ad Deum et universum pertinentem habeamus, Humius agnosticismum sustinere videtur: "Hoc argumentum omnino extra humanam experientiam est".[52]

De posteriore vi et effectu

recensere

Humius multas res gestas in omnibus fere philosophiae locis praestitit, multosque philosophos posteriores cogitationibus accendit, ut suas theorias formarent. Ecce aliquot exempla. Philosophia moralis in sentimentis posita, nec non liberalis cogitandi ratio oeconomica Humii aliquam vim habuit ad philosophiam moralem et oeconomicam Adami Smith, et Immanuel Kantius, primo perlecto Enquiry, dicit (in Prolegomenis) se ex hibernatione dogmatica expergefactum esse. Ex eodem opere Carolus Darwin narrat se aliquod inspiramentum cosmotheoriae suae adeptum esse, quae ad formandam suam theoriam evolutionis et selectionis naturalis contulit.[53] Jerry Fodor Humium laudabat antecursorem psychologiae cognitivae, dixit enim tractatum Treatise primam esse "artem psychologiae empiricae, quae in repraesentationeli theoria mentis posita est."[54] Praeterea confessus est Albertus Einstein primum librum tractatus Treatise auxilio fuisse in speciali formanda theoria relativitatis, nam Humii theoria perceptionis nec non metaphysica spatii temporisque mmgno adiumento fuerunt Einsteinio in idea contemporalitatis absolutae in quaestionem vocanda.[55]Etiam positivistae logici Humii critica metaphysicae excitati sunt.[56]

Ex altera parte philosophia Humii reprehensiones passsa est. Thomas Reid aequalis Humium scepticum insanabilem existimabat. Intellectum Reidianum secutus V. I. Lenin Humii philosophiam putavit incredibilem idealismum subiectivum esse (in Материализм и эмпириокритицизм, 1909; id est: 'Materialismus et empiriocriticismus'). Inde ab extremis decenniis saeculi xx increbruerunt studia, praesertim historica, ad philosophiam Humii pertinentia. Ab anno 1975 Hume Studies periodicum bis in anno editur.

Proximis temporibus orta est disputatio studiosa inter philosophos 'novo Humio' (New Hume) faventes et philosophos 'veterem Humium' (Old Hume) sequentes. De interpretatione causalitatis agitur.[57]

De Davide Humio rerum scriptore

recensere

Quamquam Humius nunc maxime philosophus commemoratur, suis temporibus non minus virtute rerum scriptoris excelluit, nam historiam Angliae (History of England) in quattuor voluminibus inter octo annos (1754-1762) edidit, quae historiam Britanniae ab antiquissimis temporibus usque ad finem saeculi XVII comprehendit. Lectoribus saeculorum XVIII et XIX non modo quilibet rerum scriptor esse videbatur, sed rerum scriptor philosophicus, qui personarum historicarum animos inspicere eorumque causas agendi detegere posset. Materia politica toti Historiae subiacens nota inter Tory et Whig factiones controversia est.

In Britannia saeculi XVII inter has factiones de natura historica regiminis Anglici, utrum monarchia absoluta an limitata esset, magna erat contentio. Nam fautores Tory monarchiam more maiorum absolutam esse credebant, et imperium praerogativa regia niti. Fautores autem Whig more maiorum limitatam monarchiam esse credebant, et fundamentum gubernationis requiescere in uniuscuiusque civis libertate, voce parlamentaria populi expressa. Humius historicus se in rebus politicis moderatum esse sentiebat, commodaque et icommoda in contrariis opinionibus cernere.

Opera selecta

recensere
  1. Zepherinus González, Philosophia elementaria ac usum academice ac praesertim ecclesiastice juventutis opera et studio, ed. tertia (Matriti: apud DD. Lezcano et C., 1831), vol. 1, p. 250; Carolus Mauritius Kahle, De Davidis Humii Philosophia (Berolini: Typis Augusti Petschii, 1832), p. 1.
  2. Quinton 1998.
  3. Euphoniae causa, David nomine gentilicio Hume vulgo uti maluit.
  4. 7 Maii in Calendario Gregoriano.
  5. Humius, My Own Life, 1776/1778: 6.
  6. Millican 2002.
  7. Quinton 1998: 6.
  8. Morris 2009.
  9. Slavov 2016.
  10. Treatise. praefatio.
  11. Garrett 1997: 14.
  12. Enquiry Concerning Human Understanding 2.7.
  13. Cf. "missing shade of blue" in Enquiry Concerning Human Understanding 2.8.
  14. Enquiry Concerning Human Understanding 12.6.
  15. Treatise 1.3.6.2.
  16. Enquiry Concerning Human Understanding 4.14.
  17. Enquiry Concerning Human Understanding 4.6.
  18. Enquiry Concerning Human Understanding 4.1; 4.9.
  19. Enquiry Concerning Human Understanding 10.4.
  20. Enquiry Concerning Human Understanding 12.24.
  21. Enquiry Concerning Human Understanding 12.11
  22. Enquiry Concerning Human Understanding 12.15.
  23. Hakkarainen 2012.
  24. Mounce 1999: 1.
  25. Kemp Smith 1941.
  26. Stroud 1977; Baier 1991; Garrett 1997; Mounce 1999.
  27. Jacobs 2009.
  28. Slavov 2016.
  29. Enquiry Concerning Human Understanding 9.1.
  30. Enquiry Concerning Human Understanding 5.22.
  31. Treatise 3.16.9.
  32. Enquiry Concerning Human Understanding 9.6.
  33. Of Suicide 8.
  34. Enquiry Concerning Human Understanding 12.8.
  35. Broughton 2011: 427.
  36. Enquiry Concerning Human Understanding 12.21.
  37. Treatise 2.1.1.4.
  38. Treatise 2.3.3.4.
  39. Enquiry Concerning the Principles of Morals 1.9.
  40. Treatise 3.1.1.26.
  41. Hare 1952: 29; Nowell-Smith 1954: 36-37; Flew 1964.
  42. Cf. Hunter 1963; Baillie 2000: 137; Slavov 2016.
  43. Russell 2005.
  44. Gaskin 1988.
  45. Noxon 1964.
  46. Vide Humii commentarium "Of the Immortality of the Soul” (1755).
  47. Enquiry Concerning Human Understanding 2.6.
  48. Dialogues 2.3.
  49. Dialogues 2.13.
  50. Dialogues 3.12 "we are guilty of the grossest and most narrow self-centredness, making ourselves the model of the whole universe."
  51. Cf. Dialogues7.17.
  52. Enquiry Concerning Human Understanding 11.23).
  53. Richards 2003: 113.
  54. Fodor 2003: 135.
  55. Norton 2009.
  56. Ayer 1959: 10.
  57. Vide Winkler 1991.

Bibliographia

recensere
  • Ayer, A. J. (1980) Hume. Oxford University Press.
  • Baier, Annette (1991) A Progress of Sentiments. Harvard University Press.
  • Baillie, James (2000) Hume on Morality. Routledge.
  • Beebee, Helen (2006) Hume on Causation. Routledge.
  • Broughton, Janet (1987) Hume’s Ideas about Necessary Connection. Hume Studies 8: 217–244.
  • Buckle, Stephen (1999) Hume's biography and Hume's philosophy. Australasian Journal of Philosophy 77 (1): 1–25.
  • Dicker, Georges (1998) Hume's Epistemology and Metaphysics: An Introduction. Routledge.
  • Falk, W.D. (1976) Hume on Is and Ought, Canadian Journal of Philosophy 6: 359–378.
  • Flew, Antony (1964) On Not Deriving 'Ought' from 'Is'. Analysis 25: 25–32.
  • ————— (1986) David Hume: Philosopher of Moral Science. Basil Blackwell.
  • Fogelin, R. J. (1993) Hume’s scepticism. Apud Norton, ed., 90-116.
  • Friedman, Michael, Domski, Mary, & Dickson, Michael (ed. 2009) Discourse on a New Method. Reinvigorating the Marriage of History and Philosophy of Science. Open Court.
  • Garrett, Don (1997) Cognition and Commitment in Hume's Philosophy. Oxford University Press.
  • Gaskin, J. C. A. (1988) Hume's Philosophy of Religion. 2nd ed. Humanities Press International.
  • Hakkarainen, Jani (2012) Hume's Skepticism and Realism. British Journal for the History of Philosophy 20: 283–309.
  • Hanson, Delbert J. (1993) Fideism and Hume's Philosophy: Knowledge, Religion and Metaphysics. Peter Lang Publishing
  • Hare, R. M. (1952) The Language of Morals. Oxford University Press.
  • Hodge, Jonathan, & Radick, Gregory (ed. 2003) Cambridge companion to Darwin, Cambridge University Press.
  • Hunter, Geoffrey (1963) Hume on Is and Ought. Philosophy 37: 148–152.
  • Jacobs, Jon (2009) Naturalism. Internet Encyclopedia of Philosophy.
  • Kemp Smith, Norman (1941) The Philosophy of David Hume: A Critical Study of its Origins and Central Doctrines. Macmillan.
  • Millican, Peter (ed. 2002) Reading Hume on Human Understanding. Oxford University Press.
  • ————— (2002) ”Hume's Sceptical Doubts concerning Induction”. Apud Millican (ed.) 107–76.
  • Mossner, Ernest Campbell (2001) The Life of David Hume. Clarendon Press.
  • Mounce, H.O. (1999) Hume's Naturalism. Routledge.
  • Noonan, Harold (2007) Hume. Oneworld.
  • Norton, David Fate (1978) David Hume: Commonsense Moralist, Skeptical Metaphysician. Princeton University Press.
  • Norton, David Fate (ed. 1993) The Cambridge Companion to Hume. Cambridge University Press.
  • Norton, John D. (2009) How Hume and Mach helped Einstein find special relativity. Apud Friedman & al. (ed.) 359-386.
  • Norton, David Fate, & Mary J. Norton (1996) The David Hume Library. National Library of Scotland.
  • Nowell-Smith, P. H. (1954) Ethics. Penguin.
  • Noxon, James (1964) Hume's agnosticism. Philosophical Review 73 (2): 248-261.
  • Owen, David (1999) Hume's Reason. Oxford University Press.
  • Phillipson, N. (1989) Hume. Weidenfeld & Nicolson.
  • Quinton, Anthony (1998) Hume. Routledge.
  • Radcliffe, Elizabeth S. (ed. 2008) A Companion to Hume. Blackwell.
  • Read, Rupert & Richman, Kenneth A. (ed. 2000) The New Hume Debate. Routledge.
  • Richards, Robert J. (2003) Darwin on mind, morals and emotion. Apud Hodge & Radick (ed.), 92–115.
  • Russell, Paul (2005) Hume on Religion. Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Siebert, Donald T. (1990) The Moral Animus of David Hume. University of Delaware Press.
  • Slavov, Matias (2016) Essays concerning Hume’s Natural Philosophy. Dissertatio doctoralis, Universitas Granovicensis. Stroud, Barry (1977) Hume. Routledge.
  • Winkler, Kenneth P. (1991) The New Hume. Philosophical Review 100 (4): 541–579.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Davidem Humium spectant.