Axioma Peripateticum[1] est sententia philosophica, quae his verbis a Thoma Aquinate scriptis dici solet: "nihil est in intellectu quod non sit prius in sensu."[2] Quod principium Aquinas ex schola Peripatetica ab Aristotele condita adsumpsit. Quae cogitatio apud Aristotelem invenitur.[3]

Cognitio et sensus in proportiones distribuuntur, quarum utraque suo obiecto respondeat, una potentiá potentiae (respondeat), altera actu actui. Facultas sensibilis et facultas cognitiva animae potentialiter hae res sunt, una intellegibilis, altera sensibilis. Quas facultates necesse est aut ipsas res aut earum ideas esse. Sed illas esse non possunt, nam in anima non lapis sed eius idea est.
  • τέμνεται οὖν ἡ ἐπιστήμη καὶ ἡ αἴσθησις εἰς τὰ πράγματα, ἡ μὲν δυνάμει εἰς τὰ δυνάμει, ἡ δ᾿ ἐντελεχείᾳ εἰς τὰ ἐντελεχείᾳ. τῆς δὲ ψυχῆς τὸ αἰσθητικὸν καὶ τὸ ἐπιστημονικὸν δυνάμει ταὐτά ἐστι, τὸ μὲν ἐπιστητὸν τὸ δὲ αἰσθητόν. ἀνάγκη δ᾿ ἢ αὐτὰ ἢ τὰ εἴδη εἶναι. αὐτὰ μὲν γὰρ δὴ οὔ· οὐ γὰρ ὁ λίθος ἐν τῇ ψυχῇ, ἀλλὰ τὸ εἶδος.

Aristoteles hoc loco empirismum suum compendiosis verbis declarat, quamquam haec appellatio non ante Sextum Empiricum (circiter anno 200) invenitur. Empirismus docet cognitionem humanam in experientia et sensu positam esse, id quod optime hoc adagio "nihil est in intellectu quod non sit prius in sensu" exprimi solet. Dictione Aristotelis aliquantum inflexa, Aquinas prae se fert etiam Deum esse empirice demonstrari posse. Nam motum effici constat alterius corporis motu, qui invicem alterius cuiusdam corporis motu efficitur, et qui denique alterius corporis motu efficitur, dum ad primum movens pervenitur, quod non movetur sed ipsum movet. Quae motuum series experientiá videri potest, et Deum et primum movens esse idem concludi. Sed extra experientiam esse videtur arbitrari aiiquid sui ipsius causam efficientem(en) esse.

Constat hoc adagium cum empiricis Britannicis—Ioanne Lockio (1632–1704), Georgio Berkeleio (1685–1753), Davide Humio (1711–1776)—conecti solere, qui quidem hanc cogitationem Anglice dixerunt, sicut Lockius, qui ita scripsit: "There appear not to be any ideas in the mind before the senses have conveyed any in."[4] Quod dictum a Petro Gassendo (1592–1655) ductum esse videtur,[5] qui de "celebri effato" agi ait: "nihil in intellectu est, quod prius non fuerit in sensu."[6] Ex eodem loco etiam illud Lockii tabula rasa ductum esse videtur, nam scribit Gassendus "Mentem esse tabulam rasilem, in qua nihil caelatum, depictumve sit."

  1. Cf. Richerand 1812: 342.
  2. Aquinas, Quaestiones disputatae de veritate 2.3.19.
  3. Aristoteles, De anima 3.8 = 431b.
  4. An Essay Concerning Human Understanding 2.1.2.
  5. Cranefield 1970: 77.
  6. P. Gassendi, Opera omnia 1658: 5.1.92.

Bibliographia

recensere
  • Cranefield, Paul F. 1970. "On the Origins of the Phrase 'Nihil est in intellectu quod non prius fuerit in sensu.'" Journal of the History of Medicine and Allied Sciences 25: 77–80.
  • Jung, Christian. 2011. Die doppelte Natur des menschlichen Intellekts bei Aristoteles. Königshausen & Neumann.
  • Richerand, Anthelme. 1812. Des erreurs populaires relatives à la médecine. Caille et Ravier.