Ioannes Baptista Le Rond d'Alembert

Ioannes Baptista Le Rond d'Alembert (natus Lutetiae die 16 Novembris 1717; mortuus ibidem die 29 Octobris 1783) fuit philosophus, scriptor, physicus, mathematicus ac astronomus saeculi XVIII. Cum Dionysio Dideroto fuit auctor primae encyclopaediae. Erat socius Academiae Francicae et Academiae scientiarum Lutetiae.

Ioannes Baptista Le Rond d'Alembert a Mauritio Quentin de la Tour pictus
Alembert - Tractatio de dynamica, 1758

Filius ingeniarii militaris Destouches ab aetate annorum XII Collegium Mazarin frequentabat. Antea theologiae, posteae iurisprudentiae studuit et iuris consultus creatus est. Sed mox occupabatur magis in mathmeticis et physicis. Anno 1741 cooptatus est ad Academiam Parisiensem cuius secretarius multos annos ex anno 1772 fuit. In opere »Traité de dynamique« (Lutetiae 1743) vulgo annuntiavit principium suum quod computationem corporis rigidi impulsis fortibus datis explicaret. Monstretur fortitudines motus veros efficientes atque inverse in obiectum efficientes in aequilibrio esse debere. Hoc principium, quod termino technico pro Alembert vocatum est, solutionem permittit, ut rigidi obiecti motio (i.e. systematis cuiusdam ab innumerabilibus punctis voluminosis immobiliter inter se unitis) in motionem unius solius puncti voluminosi reduci possit.

Tractationes multae in campo mathematicae purae applicataeve collectae sunt apud »Opuscules mathématiques« (Lutetiae 1761–1780). Inde a scientiis exactis Alembert etiam ad alias scientias pergebat, quam rem etiam rixae variae exigebant. Cum opere »Mélanges de littérature, d'histoire et de philosophie« (Lutetiae 1752; 1770) edidit etiam perlucidum opus »Éléments de philosophie« (Lutetiae 1759). Una cum Dideroto edebat lexicon maximum »Encyclopédie« (Lutetiae 1751–80, in voluminibus XXXIII), ubi exaravit introductionem, scientiarum elenchum est conspectum systematicum scientiarum secundum Franciscum Bacon. Insuper commentationes mathematicas pepigit.

Extra ista omnia scripsit »L'art de traduire«, »Réflexions für le style« et scripta alia doctissima, in quibus genus scribendi vere elegans invenitur. Quoad philosophiam praetulit scepticam; opiniabatur nihil esse extra nos, quod congruatur rebus intellectis. Nos habere visionem concretam neque de materia neque de spiritu. Sed unionem partium in organismis egere intelligentia clara. Libere cogitans a theologis offensus et inimice petitus est; tamen vocationem et regis Borussici Friderici Magni et imperatricis Russicae Catharinae II recusavit. Homo sincerus et generosus consuetudines minus felices cum domina L'Espinasse habuit. Biographiam eius primam scripsit J. Bertrand (Lutetiae 1889).

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •

Bibliographia

recensere
  • Philipp Blom: Das vernünftige Ungeheuer – Diderot, d’Alembert, de Jaucourt und die Große Enzyklopädie. Eichborn, Francofurti ad Moenum 2005, ISBN 3-8218-4553-8.
  • Thomas L. Hankins: Jean d´Alembert: Science and the Enlightenment. Clarendon Press, 1970.
  • Hermann Schroeder: Jean-Jacques Rousseaus Brief über die Schauspiele. Schutterwald/Baden 1994, ISBN 3-928640-04-6.
  • Société Diderot (ed.): Recherches sur Diderot et sur l’Encyclopédie. n° 38, 2005/1, La formation de D'Alembert. ISSN 0769-0886