Dionysius Diderotus,[1] vulgo Denis Diderot (natus Andematunni die 5 Octobris 1713; obiit Lutetiae die 31 Iulii 1784) fuit philosophus et mythistoriarum scriptor Francogallus. Cum d'Alembert fuit auctor primae encyclopaediae modernae. Diderotus in urbe natali apud Iesuitas studuit et postea apud universitatem Parisiensem. Studium theologiae anno 1732 interrupit. Fuit deista et materialista de cogitatione.

Wikidata Dionysius Diderotus
Res apud Vicidata repertae:
Dionysius Diderotus: imago
Dionysius Diderotus: imago
Dionysius Diderotus: subscriptio
Dionysius Diderotus: subscriptio
Nativitas: 5 Octobris 1713; Andematunnum
Obitus: 31 Iulii 1784; Lutetia
Patria: Francia Borboniensis

Familia

Genitores: Didier Diderot;
Coniunx: Anne-Antoinette Diderot
Proles: Angélique Diderot

Memoria

Sepultura: Saint-Roch
 
Labaci anno 1966 ex scaenis producitur Rameaujev nečak

Filius cultrorum fabricatoris Lutetiae philosophiae, mathematicae, physicae studebat, cum tatae subsidium statim sisteret: quia Diderotus et theologiae et iurisprudentiae alumnus unam solam professionem assequi noluit. Itaque scriptis pecuniam facere debuit, in quibus iam notiones Petri Bayle, sensualistarum Anglorum et libere cogitantium elucebant. Fidem Catholicam in Francogallia criticavit iam in opere »Pensées philosophiques« (Hagae 1746) et porro in opere »Promenade d'un sceptique« (scriptum anno 1747, quod mox retrahi debuit). Scriptum autem primum, quod senatores impetum contra Christianam religionem insolentissimum habebant, a carnifice sollemniter flammis traditum est. Scriptum alterum olim retractum diu post mortem Dideroti Lutetiae anno 1830 in quarto tomo operis »Mémoires, correspondance et ouvrages inédits« in lucem prolatum est. Dubium, quod theismo deismus obicit, ducitur mox ad criticam deismi ipsius in operibus cito deinceps sequentibus »Introduction aux grands principes«, »Lettre sur les aveugles« (Londinii 1749) et »Lettre sur les sourds et muets« (1751). Res Londinii publicatae effecerunt, ut Diderotus tamquam atheista unum annum in carcere Vilceniae manere deberet.

In ex anno 1751 vulgato lexico Encyclopédie commentationes Dideroti res technicas, artificia, philosophiam, physicam et chemiam comprehenderunt. Eius polyhistoricum ingenium permittebat, ut ipse idiota peritis absentibus lacunas farciret. Theoriae eius de theatro, quod classicis regulis eripiendum esse censuit atque in statum magis naturalem reducere voluit, in praxim vertit in dramatibus suis »Le fils naturel« (1757) et »Le père de famille« (1758). Reapse ambae res lacrimosae atque virtutem docentes nemini placuerunt anticipantes drama burgense, quod dicitur. Quod genus in Germania maioris aestimabatur (cf. e.g. Iffland, Kotzebue) quam in Francogallia.

 
Encyclopaeidae tomus primus, 1751

Varietas ingeniorum Dideroticorum testimonium iucundum perhibent »Les Salons«, historiunculae de Academiae Parisiensis expositionibus annis inter 1765 et 1767 celebratis, ubi nugis doctis veritas naturalis tamquam postulatio principalis praesentatur. Itaque haec criticae ratio quoque Diderotum patrem habuit. Multitudo narratiuncularum mythistoriarumque post mortem edita est, salvo opere taedioso »Bijoux indiscrets« (1748).

Harum rerum maxime levis esse videtur »Jacques le fataliste«; melior autem et naturalismo plena est fabula Milesia »La Religieuse«. Famam maximam autem habuit »Le neveu de Rameau«, quam Ioannes Volfgangus Goethius in Germania notam fecit, speculum quoddam laetum et ridens dicens verum de discriminibus socialibus.

Salis amabilis necnon confabulationis artificiosae autem gemmae sunt imagines istae ingeniosae, quas praetitulavit »Petits papiers«. Anno 1743 patre invito puellam pauperem in matrimonium duxerat, quae mox stultitia et pietate simulata nervos Dideroti vexabat. Post nativitam infantium plurium sollicitudo de familia alenda insuper premebat. Tum in laqueos dominae placendi studiosae de Puisieux cecidit, quae annos decem hirudinis fraudulentae partes egit. Sequebantur consuetudines cum Sophia Volland, muliere suavi et magni ingenii in omnibus, qui amor usque ad mortem durabat. Lucrum encyclopaedici laboris sat tenue fuit et paene bibliothecam vendidit, ut dotem filiae dare quiret. Eo momento imperatrix Russica Catharina II admiratrix nobilis curas eius levavit: nam bibliothecam magno pretio emit ea condicione, ut Diderotus ipse eam usque ad mortem porro moderaretur. Salarium vilici in plures annos ante solvit et eum Petropolim invitavit. Hiemem unam cum eo in vicinia spiritali vixit usque reditum propter clima insolitum et salutem fragilem. Invitationem Frederici Magni Borussici autem, ut trans Berolinum in patriam reverteretur, neglexit Bataviam praeferens. Istarum plagarum regionem et incolas descripsit in opere »Voyage de Hollande«.

Lutetiam reversus indefessus operam dare pergebat; ut philosophus vixerat et mortuus est et in Fano Sancti Rochi sepultus est. Lutetiae duae statuae in honorem Dideroti erectae sunt (artificibus Gautherin et Lecointe); Andematunnum quoque monumentum sibi comparavit (quod fecit Bartholdi).

Gravitudo

recensere

Secundum Goethium Diderotus scriptor antiquorum admiratores perturbare et res novas inflammare maluit quam novum aedificium a basi construere. Quocumque inspirans profunditatem interdum neglexit. Ille ipse desperans aliquando confessus est, se posse solummodo "paginas multas exarare". Sed eius genus scribendi Goethius utique adamavit et venustissimum appellavit. Etiam eius tractationes metaphysicae subtiles, velut »l’entretien entre d’Alembert et Diderot« sive »Le Rêve de D'Alembert« (1769), claritate atque studio magno artificia authentica rhetorica reddiderunt. Ut philosophus metamorphoseis multas in se cognovit, a theismo ad deismum, a deismo ad materialismum migrans.

In opusculo »Interprétation de la nature« (1754) pro monadis Leibnitii atoma posuit, in quibus pro imaginationibus veri sensus essent. Ii se emanciparentur in organismo animalico cogitationes provocaturi. Atheismus eius solummodo dei personalis notionem spernit mundo per se ipsum movente. Attamen Diderotus in harmoniis, legibus naturalibus, veritate, pulchritudine, clementia deitatis praesentiam utique approbat.

Prima editio operum (fere) omnium facta est annis inter 1875 et 1877 a dominis Assézat et Tourneux. Proh dolor autem editor Naigeon, in cuius manus Diderotus olim res edendas commendaverat, arrogans, protervus et sine ulla licentia multas emendationes fecit. Eius filia de Vandeul ano 1830 vulgari fecit »Mémoires pour servir à l'histoire de la vie et des ouvrages de Diderot«.

Opera principalia

recensere
  1. Vide e.g. hic

Bibliographia

recensere
  • P. N. Furbank, Diderot: a critical biography. Novi Eboraci: Knopf, 1992
  • John Goodman, ed. et interpr., Diderot on Art: The Salon of 1765 and Notes on Painting; The Salon of 1767. 2 voll. Novo Portu: Yale University Press, 1995
Pelliculae

Eponymus

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Diderotum spectant.