Philosophia mentis
Philosophia mentis est pars philosophiae quae mentis conscientiaeque naturam tractat. Una quaestio fundamentalis est relatio inter mentem et corpus (praecipue cerebrum), sed sunt aliae quoque quaestiones, exempli gratia, de natura conscientiae et statuum mentis diversorum.
In conatu quaestionis mentis et corporis solvendae, duae emerserunt scholae: dualismus et monismus. Principia dualismi ad Platonem et scholas indicas Sankhya et Yoga persecuti sunt, sed philosophia saeculo septimodecimo a Renato Cartesio planior definita est. Fautores dualismi substantialis affirmant mentem substantiam libere exsistentem esse, quoniam fautores dualismi proprietatum contendunt mentem esse familiam proprietatum independentium, quae ex cerebri emergunt et non ad cerebrum redigi possunt, sed mentem substantiam distinctam esse non credunt.[2]
Secundum monismo, mens et corpus sensu ontologico non sunt distincti. Haec positio in philosophia Occidentali primum a Parmenide saeculo quinto a.C.n. tenetur; postea saeculo septimodecimo a Benedicto de Spinoza defensa est. Physicalistae volunt solae res a theoria physica postulatae exsistere et credent mentem addito tempore quis rebus explanaturam esse. Idealistae affirmant mentem esse omnia quae sunt et mundum externum rem mentis aut illusionem a mente creatam esse. Monistae neutrales, tales quales sunt Ernestus Mach et Gulielmus James affirmant casus in mundo esse aut mentis aut corporis pro rete relationum in quod ineunt, et fautores monismi aspecti dualis, tales qualis est Spinoza, exsistentiam aliae substantiae neutralis asserunt et volunt materiam et mentem proprietates huius substantiae incognitae esse. Hodie monismi communissimi sunt variationes physicalismi, verbi causa: behaviorismus, physicalismus typorum, monismus anomalus, functionalismus.[3]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Oliver Elbs, Neuro-Esthetics: Mapological foundations and applications (Map 2003), (Munich 2005)
- ↑ W. D. Hart, "Dualism," in Samuel Guttenplan, ed., A Companion to the Philosophy of Mind (Oxoniae: Blackwell, 1996), 265–267.
- ↑ Kim, J., "Mind-Body Problem", Oxford Companion to Philosophy. Ted Honderich (ed.). Oxford:Oxford University Press. 1995.