Edwius (Anglosaxonice Eadwig; natus fortasse anno 941; mortuus die 1 Octobris 959) fuit rex omnium Anglorum et Saxonum usque ad annum 957.

Edwius fuit filius maior natu regis Edmundi uxorisque suae Elgivae. Mortuo avunculo suo Edredo die 23 Novembris 955 Edwius fit rex, sed res novas movebant patricii adiuvante Odone, archiepiscopo Cantuariensi, necnon Dunstano, abbate Glastoniensi. Anno 957, istis suadentibus, regnum Anglorum divisum est. Edwius fit rex rex Occidentalium Saxonum et Cantuariorum dum frater suus minor natu Edgarus fit rex Merciae et Northanhymbrorum. Edwio mortuo Edgarus regna coniunxit.

FontesRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!