Eduardus Martyr (Anglosaxonice Ēadweard; natus circa 962; mortuus die 18 Martii 978) fuit rex Anglorum et Saxonum.

Denarius Eduardi Martyris cum figura regis
+ EADþEARD REX ANGLORx

Eduardus fuit filius maior natu regis Edgari uxorisque eius primae Ethelfledae. Patre mortuo fit rex anno 975, sed in odio erat multis patriciis et praecipue reginae Elfridae novercae. Interfectus est anno 978 (Henricus Huntindoniensis auctor est reginam ipsam gladium gessisse). Frater eius Ethelredus, filius eiusdem Elfridae, fit rex.

Eduardus in numerum sanctorum receptus est ut "Sanctus Eduardus Martyr" anno 1001.

FontesRecensere

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica