Thomas Klestil (Vindobonae 4 Novembris 1932 natus; ibidem mortuus die 6 Iulii 2004), alumnus Universitatis Oeconomicae Vindobonensis, legatus meruit ab anno 1969 Angelopoli apud consulatum generalem, ab 1978 in urbe Novi Eboraci iuxta Nationes Unitas, ab anno 1982 usque in 1987 Vasingtoniae iuxta Civitates Foederatas. Die 8 Iulii 1992 praeses Austriae electus est, quo officio usque ad mortem functus est. Corpus est in Mediis Sepulcris Vindobonae humatum.

Wikidata Thomas Klestil
Res apud Vicidata repertae:
Thomas Klestil: imago
Thomas Klestil: imago
Thomas Klestil: subscriptio
Thomas Klestil: subscriptio
Nativitas: 4 Novembris 1932; Vindobona
Obitus: 6 Iulii 2004; Vindobona
Patria: Austria

Familia

Coniunx: Edith Klestil, Margot Klestil-Löffler
Proles: Stefan Klestil

Memoria

Sepultura: Vienna Central Cemetery
Thomas Klestil anno 2001 Vladimirum Putin Praesidem Russicum salutat.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Klestil spectant.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!