Theodericus (Theod. Dietrich) Klagges (natus 1 Februarii 1891 vico Herringsen (Vestfalia), mortuus 12 Novembris 1971 in oppido Hartsburgo (Saxonia Inferior)) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munus

recensere

Pater eius custos silvarum fuit, cuius septimus infans Theodericus erat. Postquam scholam finivit, seminarium magistrorum frequentavit. Ab anno 1911 magister scholae primariae oppido Harpen apud Baucum laboravit. Ab anno 1914 Bello Orbis Terrarum I miles conscriptus interfuit. Anno 1916 graviter sauciatus et exercitu dimissus est. Bello finito ab anno 1918 magister scholae mediae oppido Wilster (Holsatia) laboravit. Annis 1926 - 1930 conrector scholae Benneckenstein in Harthicis montibus fuit. Anno 1930 propter sodalitatem NSDAP e ministerio publico dimissus est.

Cursus honorum

recensere

Klagges ab anno 1918 sodalis DNVP fuit, quam factionem anno 1922 reliquit. Anno 1925 sodalis NSDAP factus et 1930 Brunsvicum venit, ut pro factione orationes haberet. 1 Ianuarii 1931, postquam Nazistae suffragium vincerunt, ab administro Rei Publicae Brunsvici culturae minister publicus in hoc administerio et 15 Septembris ipse administer Internarum rerum et culturae factus est. Klagges deinde anno 1932 Adolphum Hitler Austriacum ducem NSDAP civem et ministrum publicum Brunsvici fecit, ut candidatus Praesidis Germaniae contendere posset. Ab anno 1932 Klagges legatus Dietae Imperii Germanici fuit. 6 Maii 1933 Klagges praeses ministrorum Brunsvici Rei publicae a Nazistis nominatus est, multos inimicos crudeliter insequebatur et aliquos necavit, et ad 12 Aprilis 1945 magistratum tenuit, cum Americani milites Brunsvicum expugnaverunt: Klagges captus et anno 1946 ab iudicio militari ad quinque annos, anno 1950 ab iudicio Theodisco ad carcerem perpetuum damnatus est. Haec poena anno 1952 ad quindecim annos reducta est. Anno 1957 Klagges ante tempus dimissus est.

Nexus externi

recensere