Otto Fridericus Gulielmus (Theod. Otto Friedrich Wilhelm) Antrick (natus 24 Novembris 1858 oppido Landsberg an der Warthe, mortuus 7 Iulii 1924 Brunsvici) vir publicus Germaniae et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munusRecensere

Antrick, cuius pater navem possidebat, post scholam elementariam finitam primo nauta fuit, deinde opifex Sigarorum fuit. Annis 1878 - 1881 conscriptus militavit. Annis 1886 - 1906 Berolini fabricam sigarorum possidebat.

Cursus honorumRecensere

Antrick, qui ab anno 1876 sodalis SPD fuit, annis 1893 - 1903 et annis 1912 - 1918 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. Hunc officium tenens diutissimam orationem historiae parlamenti Theodisci habuit, quam 13 Decembris 1902 plus quam octo horas extensit. 1904 - 1906 decurio Berolini urbis erat. Deinde Brunsvicum iit et secretarius factionis Ducatus Brunsvici fuit. Post monarchiam anno 1918 Brunsvici abolitam Antrick 1 Martii - 30 Aprilis legatus populi Rei Publicae Brunsvici et quasi administer commercii et commeatus fuit. Praeterea ab anno 1918 ad mortem legatus senatus terrae Brunsvici erat. 26 Iunii 1919 - 22 Iunii 1920 adminsiter commercii, comeatus atque victus in consilio ministrorum Jasper erat. 25 Novembris 1921 - 28 Martii 1922 administer comeatus, commercii, silvarum et aerarii publici fuit. 28 Martii - 22 Maii 1922 praeses ministrorum pro tempore fuit. Deinde praeses magistratus Brunsvici Rei Publicae victus erat (ad Maii 1923) et ad mortem praeses legatorum SPD in senatus terrae erat.

Nexus externiRecensere