Tokium

caput Iaponiae
(Redirectum de Tocium)

Tokium[1][2][3] (Iaponice 東京, Tōkyō 'caput orientale'), Metropolis Tokiensis (Iaponice 東京都 Tōkyō-to) rite appellatum, est urbs, caput Iaponiae de facto,[4][5] et maxima praefectura Iaponiae.[6] Praefectura, ad caput Sinus Tokiensis iacens, pars Kantō regionis in media ora Pacifica Honsuae, principalis Iaponiae insulae, est. Tokium est politicum oeconomicumque imperii pars intima, sedesque Imperatoris Iaponiae et rectionis nationalis. Anno 2021, praefecturae sunt 13 960 236 incolae. Maior Regio Tokiensis est maxime crebra regio metropolita in orbe terrarum, plus 37 468 milliones habitatorum anno 2018 continens.[7]

Wikidata Tokium
Res apud Vicidata repertae:
Tokium: insigne
Tokium: insigne
Civitas: Iaponia
Locus: 35°41′22″N 139°41′30″E
Numerus incolarum: 14 264 798
Zona horaria: UTC+09:00, Japan Standard Time
Situs interretialis
Nomen officiale: 東京都, Едо, Tokio

Gestio

Praefectus: Yuriko Koike
Consilium: Tokyo Metropolitan Assembly
Procuratio superior: Iaponia

Geographia

Superficies: 2 194.05 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Adachi, Arakawa-ku, Bunkyo, Chiyoda-ku, Chūō-ku, Edogawa-ku, Itabashi-ku, Katsushika-ku, Kita-ku, Kōtō-ku, Meguro-ku, Minato, Nakano, Nerima-ku, Ota, Setagaya-ku, Shibuya-ku, Shinagawa-ku, Shinjuku, Suginami-ku, Toshima-ku, Taitō-ku, Sumida-ku, Hachioji, Tachikawa, Musashino, Mitaka, Ome, Fuchū, Akishima, Chofu, Machida, Koganei, Kodaira, Hino, Higashimurayama, Kokubunji, Kunitachi, Fussa, Komae, Higashiyamato, Kiyose, Higashikurume, Musashimurayama, Tama, Inagi, Hamura, Akiruno, Nishitokyo, Mizuho, Hinode, Hinohara, Okutama, Oshima, Toshima, Niijima, Kozushima, Miyake, Mikurajima, Aogashima, Ogasawara Village, Hachijo
Territoria finitima: Tiba, Saitamaënsis, Yamanashi Prefecture, Kanagawa Prefecture

Tabula aut despectus

Tokium: situs
Tokium: situs
Caeliscalpia Nishi-Shinjuku et Mons Fusius anno 2009.

Urbs, olim vicus piscandi tantum nomine Iendum[8] (江戸 Edo 'aestuarium'), locus politicus magni momenti anno 1603 facta est, cum sedes sioganatus Tokugavensis designaretur. Cui regioni ante medium saeculi duodevicensimi, uni eo tempore ex creberrimis orbis terrarum regionibus urbanis, erant plus millio incolarum. Post sioganatum finitum anno 1868, caput imperiale, Meaci olim situm, ad Iendum translatum est, locum recens Tocium nominatum. Urbs a magno terraemotu Kantoensi anni 1923, iterum a bombis secundo bello mundano saeviente vastata est. Urbs annis 1950 rapide refici crescique coepit, ut miraculum oeconomicum Iaponiense (ut appellabatur) denique duceret. Ex anno 1943, Rectio Metropolita Tociensis viginti tris praefecturae regiones precipuas (olim Urbes Tocienses appellatas), varia oppida commeatorum et suburbia in parte occidente, ac duas insularum catenas externas administrat.

Geographia

recensere

Municipia

recensere

Universitates

recensere

Res oeconomicae

recensere
 
Bursa.
 
Municipia Tocii.

Hic maxima bursa Iaponiensis est.

Societates notabiles

recensere

Urbi Tokio clima est subtropicum humidum per enumerationem Köppen–Geiger, aestatibus calidis humidisque, hieme mitiori atque interdum frigidiori; temperatura aëris media mense Ianuario 5° atque mense Augusto 26.5°, minima inter 1° et 23°, maxima inter 9.5° et 31°, sed minima extrema usque hodie nota −9.2°, maxima extrema 39.5°; pluviis mense Decembri ad 51 mm tantum, mense Septembri 210 mm, anno toto non minus quam 1 529 mm, nivibus mensibus Ianuario cum Februario ad 10 mm elevatis, pluvio diurnali omnino maximo 270.5 mm die 9 Octobris 2004; diebus pluviosis per annum totum fere 114 incidentibus?; humiditate relativa inter mensuras 52 centesimas (mense Ianuario) et 75 centesimas (mense Iulio) reperta, horis solis fulgentis per annum totum 1877 relatis.

Nexus interni

  1. Vilborg, Ebbe, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009.
  2. Tokium apud Nuntios Latinos audiatur.
  3. Nomen adiectivum "Tokiensis"; confer "Archidioecesis Tokiensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  4. Rectio civitatis Tokium nulla lege caput rite designavit.
  5. Ōshima, Tadamori (23 Februarii 2018). 衆議院議員逢坂誠二君提出日本の首都に関する質問に対する答弁書. . The House of Representatives, Japan 
  6. Cui administrator (Iaponice 知事) praefectus est.
  7. The World's cities in 2018
  8. "Postquam Cubus Meaco Iendum reuertit, &c." (Historia Japonensis anni M.D.C.XXIV. continens felicem christianae fidei progressum, et varia Japonensium christianorum pro fide certamina. Ex literis R.P. Joannis Froes Giram... Ex italico idiomate in Latinum translata apud Google Books)

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tokium spectant.
Asiae urbes milies milium incolarum (urbibus Indicis et Sinicis exceptis)

Adana • Almata • Ancyra • Attalea • Bacua • Bagdatum • Bancocum • Bandung • Basra • Bekasi • Berytus • Busan • Cabura • Caesarea in Cappadocia • Caloocan • Canthoum • Celiabinsca • Chittagong • Crasnoiarium • Cuala Lumpuria • Dacca • Daegu • Daejeon • Damascus • Urbs Davaensis • Depok • Dubai • Emesa • Erivanum • Faisalabad • Fukuoka • Gaziantep • Gedda • Comum • Goyang • Gujranwala • Haiphongum • Halapia • Hanoi • Hirosima • Hochiminhopolis • Hyderabad • Iconium • Incheon • Isfahanum • Jakarta • Johor Bahru • Karachium • Karadsch • Kawasaki • Khulna • Klang • Kōbe • Kuangiu • Kyotum • Lahorium • Makassar • Mandalay • Manila • Mexatum • Mecca • Medan • Medina • Mausilium • Multanum • Nagoya • Novosibirscum • Omium • Osaka • Palembang • Peshawar • Philadelphia • Phnom Penh • Prusa • Pyeongyang • Urbs Quezon • Rangunum • Rawalpindi • Riadum • Saitama • Sanaa • Sapporum • Sirasium • Semarang • Sendai • Seongnam • Seulum • Singapura • Smyrna • Sulaimaniyya • Surabaya • Suwon • Tangerang • Tangerang Selatan • Taskentum • Tauris • Teheranum • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Ulsan • Vasetum • Yokohama

Urbes Asiae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAbu Dhabi • Ancyra • Aşgabat • Astana • Bacua • Cuala Lumpuria • Bagdatum • Bancocum • Bandar Seri Begawan • Berytus • Cabura • Catmandum • Cuvaitum • Dacca • Damascus • Dellium Novum • Dili • Doha • Dušanbe • Erivanum • Hanoi • Hierosolyma • Islamabada • Jakarta • Leucosia • Malé • Manama • Manila • Mascatum • Naypyidaw • Pechinum • Philadelphia • Phnom Penh • Pisphecum • Pyeongyang • Riadum • Sanaa • Seulum • Singapura • Sri Jayawardenapura Kotte • Taipeia • Taskentum • Teheranum • Thimphu • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Vientiana
Sub civitatum nominibus annexaeAegyptus • Afgania • Arabia Saudiana • Armenia • Atropatene • Baharina • Bangladesa • Birmania • Bruneium • Butania • Cambosia • Chirgisia • res publica Coreana • res publica popularis democratica Coreana • Cuvaitum • Cyprus • Georgia • Iaponia • Iemenia • India • Indonesia • Iordania • Iracum • Irania • Israël • Kazachstania • Laotia • Libanus • Malaesia • insulae Maldivae • Mongolia • Nepalia • Omania • Pakistania • Philippinae • Emiratus Arabici Coniuncti • Quataria • Russia • res publica popularis Sinarum • res publica Sinarum • Singapura • Syria • Tadzikistania • Taprobane • Thailandia • Timoria Orientalis • Turcia • Turcomannia • Uzbecia • Vietnamia