Bibliotheca Diaetae Nationalis (Iaponice 国立国会図書館 Kokuritsu Kokkai Toshokan) est bibliotheca nationalis Iaponiae et una ex maximis bibliothecis mundi. Quae condita est anno 1948 ad legatos Diaetae Nationalis (国会 Kokkai) adiuvandos cum res ad rationes publicas pertinentís investigarent. Haec bibliotheca Bibliothecae Congressionali proposito aspectuque similis est.

Principale aedificium Bibliothecae Diaetae Nationalis Chiyoda-ku in suburbio Tocii stat.
Kansai-kan, subsidiaria Bibliothecae Diaetae Nationalis bibliotheca, Kansai in regione Honsuae insulae stat.
Principale aedificium Bibliothecae Diaetae Nationalis Chiyoda-ku in suburbio Tocii stat.
Principale aedificium Bibliothecae Diaetae Nationalis Chiyoda-ku in suburbio Tocii stat.
Analecta Confucii, in Bibliotheca Diaetae Nationalis conservata, folium posticum habet quod subscriptionem Nobukatae patefacit, mense Novembri anni sexti decimi aetatis Tenmon (1547) scriptum, et clare impressum est; ergo, hoc examplar prima editio rara videtur.

Omnis Bibliotheca Diaetae Nationalis in binis aedificiis Tocii et Kyoti, et in nonnullis bibliothecis subsidiariis per Iaponiam consistit.

Rector ex die 1 Aprilis 2016 est Sawako Hanyu (nata 1948), olim professor et praeses Universitatis Ochanomizo.[1]

Historia recensere

Bibliotheca Diaetae Nationalis est successor trium bibliothecarum separatarum: bibliothecae Curiae Parum, bibliothecae Domus Repraesentativorum, quae ambae anno 1890, tempore Diaetae Imperialis constitutae, creata sunt; et Bibliothecae Imperialis, quae anno 1872 in dicionem Ministerii Educationis, Culturae, Athleticarum, Scientiae, et Technologiae redacta erat.

Bibliotheca Diaetae Nationalis exemplaria omnium rerum in Iaponia editarum lege accipit; praeterea, quia haec institutio est bibliotheca investigationis legatorum Diaetae, eorum operariorum, et omnium quidem civium, latam collectonem materiarum peregre et in linguis externis de variissimis rebus editarum tenet.

Bibliographia recensere

  • Kokuritsu Kokkai Toshokan. 1982. The National Diet Library: organization, functions, activities. Tocii: Bibliotheca Diaetae Nationalis.
  • Muramoto, Satoko. 2008. "Condition survey on Japanese books held by the National Diet Library." Bibliotheca Diaetae Nationalis, 9 Iulii 2008. PDF.
  • Pincus, Leslie. 2006. "Revolution in the Archives of Memory: The Founding of the National Diet Library in Occupied Japan." In Archives, Documentation, and Institutions of Social Memory: Essays from the Sawyer Seminar, ed. Francis X. Blouin et William G. Rosenberg. Ann Arbor: University of Michigan Press.
  • Sellers, Minna, et Benjamin Wakashige. 2012. "Japan: Libraries and librarianship in Japan." In Libraries in the early 21st century: an international perspective, ed pro IFLA a Ravindra N. Sharma. Berolini: De Gruyter Saur. ISBN 9783110270563 (v. 1), ISBN 9783110292756 (v. 2), ISBN 9783110292855 (v. 2 : eBook).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bibliotheca Diaetae Nationalis spectant.