Structura datorum in scientia computatrorum est certa ratio datorum ordinandorum intra computatrum ut perite adhiberi possit.[1][2] Structurae datorum unum vel plures abstractos datorum typos exsequi possunt, quae sunt ratio locationis effectionum subtiliter enumerandae et earum multiplicitatum. Adversus abstractos datorum typos, structura datorum est concreta locationis a typo datorum abstracto praebitae exsecutio.

Tabula hash. Forma Anglice signata.

Varia structurarum datorum genera se ad varia applicationum genera accommodare possunt, et nonnulla ad certa opera aptissima sunt. Exempli gratia, relationalia datorum repositoria indicibus arboris B ad data recuperanda usitatissime utuntur,[3] cum exsecutiones compilatri tabulis hash ad identificatores? inveniendos usitate utuntur.

Structurae datorum rationes ad magnos datorum numeros diligenter tractandos in usus praebent sicut magna datorum repositoria et ministeria interretis perscribendi. Structurae datorum habiles plerumque sunt res maximi momenti ad algorithmos habiles desigandos. Nonnullae rationes designationis formalis et linguae programmandi structuras datorum imprimunt, potius quam algorithmos, res ordinantes maximi momenti in designatione programmatum. Recondere et recuperare per data in memoria praecipua et in memoria auxiliaria coacervata effici possunt.

Nexus interni

  1. Black 2004.
  2. Encyclopædia Britannica 2009.
  3. Powell 2006: capitulum 8, "Building Fast-Performing Database Models."

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere