Transmissio datorum[1] est translatio datorum (bitstream? digitalis vel signi analogi per digitos effecta[2]) per canalem communicationis puncto ad punctum vel puncto ad multipunctum. Inter exempla talium canalium sunt fila cuprina, fibrae opticae, canales communicationis sine filo, media coacervationis, et raedae longae computatrales. Data repraesentantur signa electromagnetica, sicut signa tensionis electricae, undarum radioelectricarum, undarum brevium, vel radiationis infrarubrae.

Claudius Shannon, mathematicus, logicus, cryptographus, machinator electricitalis, et pater quidem theoriae communicationis.

Transmissio analogica est ratio transmissionis quae data vocum, imaginum, signorum, vel pellicularum convehit per signum continuum quod amplitudine, phasi, vel nonnullá proprietate aliá cum aliá variabili congruente variat. Nuntii aut in serie pulsuum per codicem linearem aut per finitam formarum undarum continenter variantium copiam per rationem modulationis digitalis repraesentantur. Haec modulatio et demodulatio congruens (etiam deprehensio appellata) per apparatum modem efficitur. Secundum usitatissimam signi digitalis definitionem, ambo signorum genera bitstream repraesentantes transmissio digitalis habentur, cum definitio alterna solum signum pulsuum per codicem linearem rem digitalem, et signum undarum continenter variantium rem conversionis digitali ad analogicam habeat.

Data transmissa esse possunt nuntii digitales ex fonte datorum orti, exempli gratia, ex computatro vel claviatura computatrali. Etiam esse possunt signum analogicum, sicut colloquium per telephonum vel signum imaginum, in bitstream digitizatum, exempli gratia, per modulationem codicis pulsati aut provectiorem codicem fontium (per conversionem ab analogica ad digitalem et rationes compressionis datorum). Haec fontium nodatio et enodatio per apparatum codec efficitur.

Printer cable? per rationem IEEE 1284 pro digitali computatri typographique connectione aptum.

Nexus interni

  1. Etiam communicatio datorum et communicationes digitales.
  2. Clark 1983.

Bibliographia

recensere
  • Benedetto, Sergio, et Ezio Biglieri. 2008. Principles of Digital Transmission: With Wireless Applications. Springer. ISBN 0-306-45753-9, ISBN 978-0-306-45753-1.
  • Bocker, Peter. 1983. Datenübertragung Technik der Daten- und Textkommunikation. Ed. secunda. Berolini et Heidelbergae: Springer Verlag. ISBN 978-3-642-81973-5.
  • Burke, Manfred. 1994. Rechnernetze: Konzepte und Techniken der Datenübertragung in Rechnernetzen. Stutgardiae: B. G. Teubner Verlag. ISBN 978-3-519-02141-4.
  • Clark, A. P. 1983. Principles of Digital Data Transmission. Novi Eboraci: Wiley.
  • Haykin, Simon. 1988. Digital Communications. Novi Eboraci: John Wiley & Sons. ISBN 978-0-471-62947-4.
  • Held, Gilbert. 1999. Understanding data communications. Ed. sexta. Indianapoli: New Riders.
  • Kroschel, Kristian. 1991. Datenübertragung. Berolini et Heidelbergae: Springer Verlag. ISBN 978-3-540-53746-5.
  • Proakis, John. 2000. Digital Communications. Ed. quarta. McGraw-Hill. ISBN 0-07-232111-3.
  • Riera García, Juan B., et Antonio Alabau Muñoz. 1986. Teleinformática y redes de computadores. Marcombo. ISBN 978-84-267-0539-6.
  • Smith, David R. 2003. Digital Transmission Systems. Kluwer International Publishers. ISBN 1-4020-7587-1.
  • Walter, Andreas, et Torsten J. Gerpott. 2004. Kompass Telekommunikation. Berolini: Erich Schmidt Verlag. ISBN 3-503-07859-2.
  • Werner, Martin. 2005. Signale und Systeme. Ed. secunda. Wiesbaden: Friedrich Vieweg & Sohn. ISBN 3-528-13929-3.
  • White, Curt M. 2016. Data communications & computer networks: a business user's approach. Ed. octava. Australia et Brazil: CENGAGE Learning. ISBN 9781305116634, ISBN 1305116631.

Nexus externi

recensere