Monitorium[1][2] vel monitrum[3] vel album computatri[4] est machina electronica ad imagines computatrales in conspectum proferendas designata. Inter peripherica computatralia numeratur, quibus facultates computatrales augentur.

Monitorium in amplitudine unciarum 19.

In parte monitorii anteriori est quadrum visificum quo imagines videri possunt. Duo genera quadrorum lumen emittentium sunt: tubus cathodicus et quadrum crystallinum.[5]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Etiam instrumentum visificum: "tv monitor (tv, computer) / Monitor: monitorium* [Latinitas] -- Sichtgerät: instrumentum visificum [Vox Lat.] (Helf.)" in Davidis Morgan "SILVA: id est, collatio vocabulorum e variis locis (haud necessario probandorum vel adhibendorum)" (2014). (Anglice, Latine).
  2. Conradi Kokoszkiewicz "Vocabula computatralia." (Anglice, Latine).
  3. Leo Latinus (17 Augusti 2015). "Epistula LXXXVI". Epistula Leoninae: 12 
  4. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
  5. Primo quadra crystallina lumen modo reflexerunt, quam ob rem ad tenebrosas lucubrationes minus apta fuerunt.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad monitoria spectant (Computer monitors, Computer displays).