Machinatio Anticytherensis[1] est machina computationis pro astronomia aenea rotis dentatis praedita, annis a circa 150 ad 100 a.C.n. facta, quae dicitur potuisse dispositiones sidereas reputare. Reperta anno 1901 imo mari inter Cretam Anticytheramque, ubi naufragium primo saeculo a.C.n. factum erat, haec machina in Museo Nationali Archaeologico Athenis hodie conservatur.

Maior pars machinationis quae superest

Cicero de Re Publica scribens memorat sphaeram huius fere generis:

hoc autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent et earum quinque stellarum quae errantes et quasi vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum Archimedi, quod excogitasset quem ad modum in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus servaret una conversio. hanc sphaeram Gallus cum moveret, fiebat ut soli luna totidem conversionibus in aere illo quot diebus in ipso caelo succederet, ex quo et in [caelo] sphaera solis fieret eadem illa defectio, et incideret luna tum in eam metam quae esset umbra terrae, cum sol e regione <lacuna>.[2]

Nexus interni

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Cic. de. Re Publica 1.21 apud The Latin Library (Anglice, Latine).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Machinationem Anticytherensem spectant.