Radiatio gamma (symbolo γ seu , litterae Graecae "gamma") est radiatio electromagnetica altae energiae tabi radioactiva nucleorum atomorum facta. Consistit radiatio gamma ex undis brevissimis at simul energia photoni altissima.

Emmissio radiationis gamma (γ) ex nucleo atomico.

Radiatio

recensere

Radiatio in genere est energiae   vel emissio vel transmissio ex undis et particulis composita. Radiatio gamma imprimis ex undis, quae energiam, at non materiam, portant, composita est.

  Conferatur pagina principalis: Unda.

Undae per longitudinem λ et amplitudinem A describuntur.

Radiatio electromagnetica

recensere
 
Unda electromagnetica cum angulo 90° inter campum electricum et magneticum. Littera   energiam   vehi indicat.
  Conferatur pagina principalis: Radiatio electromagnetica.

Radiatio electromagnetica per oscillationes camporum et electricorum et magneticorum consistit, igitur maxima in parte ex undis composita est. Amborum camporum anguli inter se 90° formant, ambi inter se perpendiculariter velocitate alta currunt.

  Conferatur pagina principalis: Energia.

Energia   (SI unitate Joulium, symbolo J) est quantitas conservata. Cum undae movent, eis energia cinetica   sunt. Praeterea radiationi gamma etiam energia potentialis  , campis et electricis et magneticis causa, est.

Historia

recensere

Anno 1900 Paulus Villard radiationem γ invenit, dum ex radio radiationem emittantem investiget. Notio "gamma" radiorum ab Ernesto Rutherford anno 1903 decreta est. Primum a radiatione X dignota est, causa undarum longitudine, quae mox infra   m inventa fuit; hodie sane a radiatione Roentgeniensi secundum originem distinguitur: Orta est radiatio gamma ex nucleo atomorum, at radiatio Roentgeniana ex electronibus, extra nucleum.

Nexus interni

 
Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!