Conservatio energiae
Conservatio energiae est lex physica quae statuit omnium rerum energiae summam per tempus conservatam esse. A conservatione energiae sequitur prima lex thermodynamica quae statuit energiam systematis commutare solum ob energiam ab exteriore additam aut detractam.
Energiae autem definitio per historiam scientiae physicae mutatur secundum nova repperta. Energia semper per physicos definitur ut correspondat cuiquam rei magnitudinis scalaris quam motiones per tempus factae conservant.
Exempli gratia, Newtonianá physicá, summa rei energiae cineticae et energiae potentialis conservatur. Relativitas specialis autem docet necesse energiam internam (stativam) propter massam etiam addendam, novam formulam dans pro summa energiae internae et cineticae.
Notandum quidem est quod relativitas committit veterem legem conservationis energiae cum lege conservationis massae, et monstrat quo modo massa in energiam convertatur, et vice versa. Et notandum quod relativitas etiam legem conservationis energiae cum lege conservationis motus committit, quia energiae assignat locum quartum in 4-vectore motús.