Radioactivitas vel tabes radioactiva describit naturali atomorum nucleorum instabilium discessione, cum energia particulis ionizantibus vel radiatione promissa. Tales nuclei instabiles commutantes mobiles vel radioactivi appellantur. Pariter atomi, quibus nuclei radioactivi insunt, radioactivi nominantur.

Symbolum periculi materiem radioactivam significat.

Plures atomi terrestres non sunt radioactivi, sed atomi qui numerum neutrorum habent supra aut infra numerum necessarium pro stabilitate exhibent radioactivitatem. Exempli gratia, carbonii atomus 6 protona habet, saepius 6 quoque neutrona; numerus atomicus est ergo 12 et haec varietatem "carbonium-12" nominamus. Sunt autem atomi carbonii qui 8 neutrona habent. Haec carboni varietas est "carbonium-14" et radioactiva est. Varietates atomi vel elementi quae numeros differentes neutrorum habent sunt isotopi. Exempli gratia, carbonium-12 et carbonium-14 sunt isotopi elementi carbonii.

Radioactivitas necesse est aut cum bomba atomica; id est usu militario quod Societas Internationalis pro Energia Atomica prohibetur, aut cum reactorium nucleare: id est usu pacifico.

Radioactivitatem prima describit Antonius Henricus Becquerel die 24 Februarii 1896, deinde Maria Curie, chemica Polona quae Lutetiae laboravit.

Genera casuum radioactivorum communia

recensere

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Bertulani, Carlos A. 2007. Nuclear Physics in a Nutshell. Princeton: Princeton University Press. ISBN 9780691125053
  • Curie, Marie. 1904. Recherches sur les substances radioactives, editio altera. Lutetiae: Gauthier-Villars, Imprimeur-Libraire du bureau des longitudes, de l’école Polytechnique.
  • Ferguson, Charles D., Tahseen Kazi, et Judith Perera. 2003. Commercial Radiation Sources: Surveying the Security Risks. Monterey: Monterey Institute of International Studies. ISBN 1885350066
  • Oughton, Deborah H., et Valery Kashparov. 2009. Radioactive Particles in the Environment. Dordrecht: Springer. ISBN 9789048129478
  • Quimby, Edith H. 1968. Radioactive Nuclides in Medicine and Biology, editio tertia. Philadelphia: Lea and Febiger.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad radioactivitatem spectant.