Pressio sanguinis[1] est pressio ad maximas arterias hominis pertinens, cum sanguis circulans parietes vasorum sanguineorum extendit. In una palpitatione inter pressionem maximam (systolicam) et minimam (diastolicam) variat.[2]

Sphygmomanometrum, instrumentum ad pressionem sanguinis metiendam

Pressio sanguinis vitae signum est. Quodsi nimia est, quae hypertonia vocatur, aut nimis demissa, quae hypotonia appellatur, periculi signum est.

NotaeRecensere

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.
  2. Ogedegbe G, Pickering T (2010). "Principles and techniques of blood pressure measurement". Cardiol Clin 28: 571-86 

BibliographiaRecensere

  • Ogedegbe, Gbenga, et Thomas Pickering. 2010. Principles and techniques of blood pressure measurement. Cardiology Clinics 28(4):571–586. doi:10.1016/j.ccl.2010.07.006. ISSN 1558-2264. PMC 3639494. PMID 20937442.