Diastole (cardiologia)

Diastole est in opera cordis tempus relaxationis musculi cardiaci inter palpitationem cordis, in quo ventriculi cordis sanguine replentur. Nam sanguis oxygeniosus ex pulmonibus per atrium sinistrum in ventriculum sinistrum influit. Ex venis circulationis maioris sanguis per atrium dextrum in ventriculum dextrum influit. Contrarium diastoles est systole.

Cor inter diastolen ventricularem.
Vide etiam paginam discretivam

Incipit diastole, ubi ventriculi destitit contractio et coepit relaxatio cum dilatatione. Arterioventricularibus clausis valvis pressio ventricularis sub pressionem atrialem relaxatur. Atrioventricularibus hac de causa apertis valvis sanguis in atrio coactus in ventriculum transire potest.

BibliographiaRecensere

  • Fahlke, Christoph; Linke, Wolfgang A.; Raßler, Beate; Wiesner, Rudolf J. (2008) Taschenatlas Physiologie. Elsevier.
  • Malsch, Gabriele (1999) Systole - Diastole: Motus cordis - Motus in omnibus : zur Geschichte eines Begriffspaars. Archiv für Begriffsgeschichte 41: 86-118.
  • Widmaier, Eric P. (2014) Vander's Human Physiology: The Mechanisms of Body Function. McGraw Hill.