Systole
Systole (-es, f.) est pars cycli cardiaci, quo cavitates cordis se contrahunt. Effectus actionis myocardii est expulsio sanguinis ex ventriculis, latere dextro in minorem sanguinis circulum, sinistro in maiorem sanguinis crculum.

EtymologiaRecensere
Vocabulum systole mutuata est a verbo Graeco συστολή 'contractio', quae vicissim a συν 'con-' + στέλλειν 'mittere' derivatur.
Contextus physiologicusRecensere
Sanguis in organismo est vehiculum multiplicium substantiarum, inter quas numerantur oxygenium O2, carbonii dioxidum CO2, enzyma, mineralia, et ceterorum, quae inter partes organismi transmittenda sunt, quibus fluxus sanguinis pernecesse est. Hic continuus sanguinis motus in apparatu circulatorio actionibus muscularibus et cordis ac vasorum sanguineorum ponitur.
Imprimis hunc motum sanguineum cor continenter cardiomyocytis myocardii contrahentibus et relaxantibus efficere potest. Pars contrahendi systole appellatur.
Nexus interni
BibliographiaRecensere
- Pocock, Gillian. 2006. Human Physiology, ed. tertia. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-856878-0.
- Fung, Y. C. 2010. Biomechanics: Circulation. ISBN 9781441928429. OCLC 752495251.
- Topol, Eric J. 2000. Cleveland Clinic Heart Book. Novi Eboraci: Hyperion. ISBN 0-7868-6495-8.