Myrtus communis
Myrtus communis (binomen e myrto, antiquo huius plantae nomine, a Linnaeo anno 1753 statutum) est species arbustorum in hortis culta, foliis leviter aromaticis et sempervirentibus, baccis edulibus, typus generis Myrti familiae Myrtacearum attributi, quae in Europa Meridiana et Africa Septentrionali naturá crescit. Apud Graecos et Romanos myrtus deae Veneri vel Aphroditae sacra est. Una e veterrimis myrtis in Europa notis et culta ab anno 1879 in viridario et Horto botanico Hermannshof in Weinheim reperitur.
Cura myrti
recensereCum myrtus sata est nuper, tum myrtus multam curam requirit. Myrti frigido caelo non supervivunt. Hae plantae serendae ver aut aestate, ut calido caelo vigeant. Myrti cultus saepissime ac frutices aut saepes. Plantae amputandae tondendaeque diligenter hortulano sunt, ut non deleti sint. Myrtus in paululua umbra crescere potest, sed in sole colit melius. Hae plantae in solo et ollis coli possunt. Dum myrtus colit, largam aquam requirit; sed cum myrtus coluerit, requiret solum non multum aquae. Cum amputare nimis plantam deleat, tamen myrtum amputare necesse est ut folia ipsa densa fiant. Insecta radices myrti crebro infestant, et radicis fungum colunt aut putrescent cum uvido humo. Multae plantae nomine Myrtus vocantur, sed solum non nulli in numero generis myrtei vere stant.
Descriptio myrti
recensereMyrtus exemplum sempervivae plantae est. In desertis, myrtus ipsa circiter quindecim pedes alta rescere potest, sed culta interior partibus aut in horto, multo brevius crescit. Haec plantae folia densa habent, quod prasina acutaque sunt. Myrti flores et fructus ferrunt. Insecti flores propagare adiuvant, et aves animaliaque bacas edunt et dispergunt postea. Myrtus ipsa flores albos habet; aliquae plantae, ‘myrtus’ solum nomine vocatus, flores dissonos colores habent. Myrti multis nominibus vocantur, exempli gratia myrtus nuptae aut myrtus Romana. Haec planta in regione maris Mediterranei orta est. Romae, myrti in horto saepe colebantur et requaesiverunt attentum animum multam curamque. Primum oleum cortici et foliis et floribus myrti pervenit. Ungenta saponesque ex hoc oleo solent fieri.
Myrtus et Venus
recensereVenus cognationem praecipam myrto habet. Saepe cum corona myrti in capite describitur, et illi facetores eius etiam coronas in se capite saepe gestabant. Ergo myrtus ad nuptias saepe relata est quod amorem significat. In Anglicis nuptiis regiis, nupta ramum myrti fert. Aliqui dicunt illam traditionem saeculo undevicesimo incepisse. Cum myrti in fabulis multarum culturarum appareat, tamen omnia causentiunt myrtum amorem repraesentare. Aliqui credunt albos flores myrti innocentiam aut puritatem repraesentare. Etiam aliqui credunt myrtum bonam fortunam in nuptiis esse. Fortasse hi moves explicant cur aliqui myrtum plantam nuptiae vocent.
Vere, aliquid arbor sacris deis significationem apibus habere potest. Myrtus hanc etiam significationem habet. Apes hominibus antiquitus bene aestimantur quod se mel pariunt, myrtum propagare adiuvant, et sui coloniis ordinatus habitant. Secundas fabulas, nymphae Veneris deum educaverunt, quem custodem apium erat. Ergo, Venus myrtos et apes simul alligat. Apes perveniunt ad myrtum ut facere mel possint. Inter ver, apes mel myrtis proximo usui faciunt. Postea per annum, apes mel recondunt.
Myrtus et Fronto
recensereM. Cornelius Fronto myrtum in aliquot litteris M. Aurelio nominat. In quadam, vocata Laudes Neglegentiae, Fronto laborem curamque myrtis neccesse esse describit. Dixit myrtum amputari, tondi et irrigari requirere. Nescimus utrum Frontonem vocem satirica scripserit haec. Tamen, in aliis litteris Marco Aurelio res similes dicit. Utitur translationem describere quantum amorem Marcus Aurelius habet sibi. Fronto praefert amorem sine causa colere, similem maximis aboribus quae in desertis colantur. Amor, cum causa datus, infirmior est; plure laboris tenendus est. Ergo, myrtus curam diligentem requirit. Cum Fronto laborem necessarium myrto colendo recte describeat, tamen satis laudem tenacitati plantae non dat. Fronto significationem myrti cum Venerem, deam amoris, neglegit.
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- 1597 : John Gerard, The Herball, or generall historie of plantes. Londinii: John Norton pp. 1226-1227 "myrtus: the myrtill tree"
- 1601 : Carolus Clusius, Rariorum plantarum historia (Antverpiae) pp. 65-67
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Myrtum communem spectant. |
- Myrtus communis apud Gernot Katzer's Spice Pages
- Myrtus communis apud Plant Rescue: plants & flowers
- "Aphrodite and the Myrtle Tree" apud Hearth Moon Rising's Blog