Myrtaceae sunt familia plantarum florentium ordinis Myrtalium. Nonnullae plantarum celebria et utilia genera—praecipue Eucalyptus, Feijoa, Myrtus, Pimenta dioica, Psidium, Syzygium aromaticum—ad familiam pertinent.

Folia et flores Myrti communis

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Myrtales 
Familia : Myrtaceae 
Juss.
   
Subdivisiones: Genera
Circa 130; vide commentarium.

Omnes Myrtacearum species sunt lignosae, oleis essentialibus, et floribus in congeriebus partium quattuor vel quinque. Una familiae proprietas notissima est quod phloem in ambobus xylis lateribus stat, non oppositus sicut in plurimis aliis plantis. Folia sunt sempervirentia, alternata ad plerumque opposita, simplicia, et ferme margine integra, non dentata. Flores ferme habent quinque petala, sed in nonnullis generibus petala sunt minuta vel omnino absunt. Stamina ferme sunt conspicua, vividis numerosisque coloribus.

Aestimationes recentiores habent Myrtaceis esse plus quam 5650 specierum (Govaerts et al. 2008), in 130 ad 150 generibus digestarum. Familiae est lata distributio geographica in regionibus tropicis et callidis-temperatis, et plerumque sunt communes in multis terrae seminibus biodversitatis. Genera quibus sunt fructus capsulares, sicut Eucalyptus, Corymbia, Angophora, Leptospermum, Melaleuca, et Metrosideros, ab America absunt, genere monotypico Tepualia, in Tsilia et Argentina endemicum, excepto. Eucalyptus regnans est altissima orbis terrarum planta florens. Alia gravia genera Australiana sunt Callistemon, Syzygium, et Melaleuca. Species generis Osborniae, in Australasia endemicum, sunt "mangroves." Calyptranthes, Eugenia, et Myrcia sunt inter maioribus regionum neotropicarum generibus.

Divisio Myrtacearum in Leptospermoideas et Myrtoideas a nonnullis auctoribus in controversiam vocata est, inter quos Johnson et Briggs (1984), qui quattuordecim tribus vel clados intra Myrtaceas agnoverunt et Myrtoideas esse polyphyleticas monstraverunt. Studia molecularia a nonnullis auctorum gregibus, anno 2008, confirmaverunt fructus baccatos se bis ex fructibus capsularibus evolvere.

Genera Heteropyxis et Psiloxylon a multis auctoribus separata ut familiae distinctae (Heteropyxidaceae et Psiloxylaceae) separata sunt; Wilson autem et alii (2001) Heteropyxem et Psiloxylum in Myrtaceis descripsit. Multae species novae ex Myrtaceis quotannis, atque simile genera nova paene quotannis, describuntur.

Genera selecta

recensere

Bibliographia

recensere
  • Govaerts, R., et al. 2008. World Checklist of Myrtaceae. Kew: Royal Botanic Gardens.
  • Johnson, L. A. S., et B. G. Briggs. 1984. "Myrtales and Myrtaceae—a phylogenetic analysis." Annals of the Missouri Botanic Garden 71:700–756.
  • Wilson, Peter G., Marcelle M. O'Brien, Paul A. Gadek, et Christopher J. Quinn 2001. "Myrtaceae Revisited: A Reassessment of Infrafamilial Groups." American Journal of Botany 88(11):2013–2025. PDF.
  • Sytsma, Kenneth J., et Amy Litt. 2002. "Tropical disjunctions in and among the Myrtaceae clade (Myrtaceae, Heteropyxidaceae, Psiloxylaceae, Vochysiaceae): Gondwanan vicariance or dispersal?" Abstractum. Conloquium "Botany 2002" Universitatis Visconsiniae apud Madison, 4–7 Augusti 2002.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Myrtaceas spectant.
  Vide "Myrtaceas" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America