Stamen (botanice)
Vide etiam paginam discretivam: Stamen (discretiva)
Stamen (-inis, n.) est organum floris quod pollen gignit. Stamina in tenui cauli filamento appellato et in anthera, quae microsporangia continet, usitate consistunt. Antherae usitatissime sunt bilobatae, et ad filamentum vel in basei vel in medio adligantur. Caro sterilis inter lobos connectivum[1][2][3] appellatur. Grex staminum androecium (e Graece: ἀνήρ [ánér] 'mas' + οἰκία [oikía] 'domus') nominata.

Anthera quattuor microsporangia usitate habet, quae loculi in eadem faciunt. Duo loculi in anthera in singulo loculo uniant. Microsporangio omne textum almum tapetum nominatum ac cellulae microsporainae matres diploidae in principio adsunt. Quae meiose sporas haploidas.
PinacothecaRecensere
Insecta nectar conligentia pollen ad alios flores non sponte transferunt, pollinationem efficientia
Flori Cratevae religiosae sunt multa stamina conspicua
Flores Tritici apud anthesin stamina monstrant.
Stamina Hemerocallis polline confertim tecta
Floribus Albiziae julibrissin sunt multa stamina filamentiformia
Symmetria inter stamina Passiflorae caeruleae
Stamina Hylocerei undati in circulo stant.
Hae Solani antherae pollen poro in apice sito liberant.
Caerulea et rubra Nymphaeae caeruleae stamina tempore matutino apricantur.
Nexus interni
AdnotationesRecensere
- ↑ Verbum botanicae proprium: Stearn, ed. 3a (1983), p. 406.
- ↑ Verbum botanicae proprium: John Lindley, An Introduction to Botany, vol. 2 (1848).
- ↑ Verbum zoologiae proprium: Lajos Zombori, Dictionary of Insect Morphology (1999), passim.