Aperire sectionem principem
Diagramma partium floris maturi. Hic, perianthium in calycem (sepala) et corollam digeritur.
In Brugmansia aurea, planta florente familiae Solanacearum, corolla tubularis-campanulata punctos longos fert et ex calyce tubulari emergit.
In Pelargonio peltato, structura floralis paene eadem ac structura geraniorum est, sed manifeste zygomorpha.

Petalum est folium mutatum quod cum aliis petalis reproductivas florum partes circumdat. Petala saepe sunt vivide colorata vel insolite formata ad pollinatores attrahendos. Omnia floris petala una appellantur corolla. Petala plerumque coniunguntur cum sepalis, aliis foliis praecipuis, quae una calycem constituunt et aliquantulum sub corolla iacent. Calyx et corolla una perianthium sunt. Cum floris petala et sepala difficile distinguantur, una tepala appellantur. Inter genera vocabulum tepalum proprie habentia sunt Aloe et Tulipa. E converso, generibus Rosae et Phaseolo sepala et petala bene distincta sunt. Tepala, cum petalis similia sint, petaloidea appellantur, ut in monocotyledonibus petaloideis, ordinibus monocotyledonum quibus sunt tepala clare colorata; quia Liliales comprehendunt, aliud eorum nomen est monocotyledones lilioidei.

Quamquam petala plerumque sunt clarissimae florum ab animalibus pollinatorum partes, species a vento pollinatae, sicut Poaceae, aut minima habent petala, aut eis omnino carent.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad petala spectant.