Geranium February 2008-1.jpg

Ordo : Geraniales 
Familia : Geraniaceae 
Genus : Geranium 
L.
   

Geranium (Graece γέρανος vel γερανός 'grus') est genus plantarum florentium ordinis Geranialium, cui generi sunt 422 species plantarum annuarum, biennium, et perennium. Per temperatas orbis terrarum regiones montesque tropicos, sed plerumque in orientalibus regionis Mediterraneae partibus, inveniuntur.

Flos Geranii sp.
Forma floralis hybridae Geranii ‘Ann Thomson’ quinque sepala libera, quinque petala libera, decem stamina fertilia libera, et ovarium superius in quinque carpellis quibus sunt quinque rami stylorum consistens monstrat.

Folia palmate fissa plerumque rotunda sunt. Floribus sunt quinque petala colorum albi, rosei, purpurei, vel caerulei, saepe venis distincte notata. Gerania in omnibus solis praeter paludosa vigere possunt. Propagatio segmentis aliquantulum maturis aestate, aut seminibus vel divisione autumno vereque, fit.

Larvae nonnullarum specierum papilionum geraniis vescuntur, inter quas sunt Euproctis chrysorrhoea, Hepialus humuli, et Amphipyra tragopoginis. Aliquot Geranii species sunt gynodioeciae.[1][2][3] Species Geranium viscosissimum protocarnivorum putatur.

HorticulturaRecensere

Nonnullae Geranii species in hortis et pro medicamentis coluntur. Inter species late cultae sunt sequentes.

PinacothecaRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Hessing 1989.
  2. Van Etten et Chang 2014.
  3. Jelmer et Vargal 2017.

BiliographiaRecensere

  • Aedo, Carlos, et Felix Munoz Garmendia. 1996. "Some Notes on the Sectional Nomenclature of Geranium (Geraniaceae)." Taxon 45, no. 1 (Feburarius): 104. doi:10.2307/1222593. JSTOR 1222593.
  • Elzinga, Jelmer A., et Sandra Vargal. 2017. "Prolonged stigma and flower lifespan in females of the gynodioecious plant Geranium sylvaticum." Flora 226: 72–81. doi:10.1016/j.flora.2016.11.007. Editio interretialis.
  • Hessing, M. B. 1989. "Variation in self-fertility and floral characters of Geranium caespitosum (Geraniaceae) along an elevational gradient." Plant Systematics and Evolution 166: 225–41.
  • Van Etten, Megan L., et Shu-Mei Chang. 2014. "Frequency-dependent pollinator discrimination acts against female plants in the gynodioecious Geranium maculatum." Annals of Botany 114, no. 8 (17 Octobris): 1769–78. Editio interretialis.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Geranium spectant.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • USDA Plants Database