Dies solaris,[1] sive dies commoda,[2] est rotationis tempus planetae Telluris quod necessarium est ut sol ad eundem locum caeli reddat. E contrario dies sideralis est rotationis tempus Telluris quod necessarium est ut stellae remotae ad eundem caeli locum reddant.

Dies solaris 24 horis accurate correspondet, sed dies sideralis 23 horis, 56 minutis, 4.1 secundis correspondet.

Duae definitiones sunt dissimiles quia Tellus singulum gyrum circum Solem facit per annum. Propter hoc, quamquam una dies solaris aequat 24 horas, 0 minutum, 0.0 secundum; una dies sideralis aequat solummodo 23 horas, 56 minuta, 4.1 secunda. Id est, una dies sideralis unam diem solarem minus partem 1/365.245 diei circiter aequat.

Hominum societas primitus die solare uti solebat ad horam definiendam, sed nobis considerandum quoque est ut planetae rotationis intervallum non semper sit accurate aequale 24 horis. Die in diem rotationis tempus variat plus aut minus 25 secunda. Etiam velocitas rotatoria media continue decrescit propter vires lunares. Est propter hanc velocitatis decrescentiam fore ut correctio vocata "secundum saltus" utenda est.

  1. Giovanni Battista Pianciani: "solarem telluris diem usquedum homo creatus fuit," In Historiam Creationis Mosaicam commentatio (1853), p. 151.
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi

recensere
Mensura temporis: series paginarum brevium