Makemake Makemake symbol (bold).svg
Makemake with moon.png
Makemake ab Hubbleano Telescopio Spatiali die 20 Novembris 2006 visus
Inventio
Inventus a M. E. Brown, C. Trujillo; D. Rabinowitz
Inventus anno 2005
Proprietates orbitales
Axis semimaior 45,66 ua
Radius .. km
Perihelion 38,543 ua
Aphelion 55,778 ua
Eccentricitas 0,156
Periodus orbitalis 308,54 a
Inclinatio orbitalis 29°
Satellites S/2015 (136472) 1
Res physicae
Diametrum 1.800 km
Area .. km2
Massa ..×1022 kg
Densitas .. g/cm3
Gravitas .. m/s2
Velocitas fugiendi km/s
Periodus rotationis ? d
Inclinatio axialis ..
Albedo ?
Temperatura
min med max
- K 40 K - K
Res atmosphaericae
Pressio atmosphaerica kPa
Carbonium %
Nitrogenium %

Makemake (symbolus: Makemake symbol (fixed width).svg),[1] primum 2005 FY9, tum 136472 appellatus, magnitudine absoluta est tertius ex Systematis Solaris planetulis, qui propter orbitas suas in numero plutoidum habentur, et una e duabus maximis Cinguli Kuiperiani rebus in numero Classicorum Cinguli Kuiperiani obiectorum relatis. Nomen proprium deducitur a Makemake, deo creatore Insulae Paschalis.

Planetulae diameter est fere tres partes diametri Plutonis.[2] Soli inter maxima Cinguli Kuiperiani obiecta Makemaki nullae sunt satellites notae. Ob frigiditatem extremam superficies glacie methani, ethani, et fortasse nitrogenii tegitur.

Makemake est pridie Kalendas Aprilis 2005 inventus a grege ab astronomo Michaele Brown ducto, et die 29 Iulii 2005 publice praedicatus. Die 11 Iunii 2008, Unio Astronomica Internationalis Makemake in indice rerum disposuit quibus status plutoidis daretur, nomen planetularum ultra orbitam Neptuni habentium sicut Pluto, Haumea, et Eris. Makemake rite mense Iulio 2008 planetula seu plutoides est descriptus.[3][4][5]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. JPL/NASA (2015-04-22). "What is a Dwarf Planet?" .
  2. Michael E. Brown (2006). "The discovery of Eris, the 10th planet largest known dwarf planet". California Institute of Technology .
  3. Michael E. Brown. "The Dwarf Planets". California Institute of Technology, Department of Geological Sciences .
  4. Gonzalo Tancredi, Sofia Favre (June 2008). "Which are the dwarfs in the Solar System?". Icarus 195 (2): 851–862 .
  5. "Fourth dwarf planet named Makemake" (International Astronomical Union, 2008-07-19).


Systema Solare nostrum
SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort 
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.