Albedo
Haec commentatio de luce quae a superficie repercutitur narrat. De alia significatione videatur Albus.
Albedo (quod vocabulum e lingua Latina Ecclesiastica sumptum colorem album significat) indicat copiam lucis vel (latius) radiationis in quandam superficiem incidentis, quae ab ea quoquoversus repercutitur. Vim ergo lucis repercussus indicat.
Albedinis vocabulum imprimis in meteorologia adhibetur, sed etiam in graphicis trium dimensionum (3D) computatralibus et in astronomia usui est.