Designatio rerum astronomicarum
Designatio rerum astronomicarum ab anno 1919 ab Unione Astronomica Internationali dirigitur. Varia nomina constellationum, stellarum splendidiorum, planetarum, asteroidum, cometarum, rerumque in facie Lunae et Martis visarum ante hunc annum ab astronomis antiquioribus designata etiam hodie recipiuntur.
Constellationes
recensereSidera vel constellationes e stellis splendidioribus in imagines a gentibus variis fictae sunt. Constellationes a Graecis antiquis designatae ab astronomis recentioribus receptae sunt, interdum mutatae, et in caelum australe (Graecis invisibile) continuatae. Earum nomina Latina cum abbreviationibus trilitteralibus in congressu primo Unionis, Romae anno 1922 acto, confirmata et rite definita sunt; haec nomina hodie undique accipiuntur. Imagines et nomina olim ab aliis gentibus percepta astronomis non relevant.
Stellae
recensereStellis splendidioribus simili modo a gentibus variis nomina attribuuntur. Graeci antiqui nomina nonnulla dederunt, plura Arabes mediaevales, quae eruditi aevo scientiae renatae Europaei in tabulis et indicibus descripserunt. Horum nominum pauca apud astronomos hodiernos recipiuntur. De aliis stellis plurimis nomina minime adhibentur; utendae sunt designationes per litteras Graecas ("characteres Bayeri") et per numeros in catalogis stellarum adsignatos, addito nomine constellationis (casu genitivo; designationes igitur Latine leguntur).
Planetae, planetulae, asteroides et satellitae Systematis Solaris
recenserePlanetae ab hominibus sine telescopio visibiles a gentibus fere omnibus appellantur nominibus indigenis. Astronomi nominibus Romanis antiquis utuntur, additis (pro planetis et planetulis recentius repertis) Mercurium, Uranum, Neptunum, Cererem. Nomina asteroidum et satellitarum saeculo XIX primum repertorum a repertoribus ipsis saepe adsignata sunt. Nomina planetularum, asteroidum et satellitarum post annum 1919 repertorum, a repertoribus proposita, ab IAU confirmantur.
Res planetarum et satellitarum superficiales
recensereNomina rerum in superficie Lunae et Martis visae olim ab astronomis Europaeis Latine expressa sunt; crediderunt se maria et canales distinguere, falso, sed designationes multae hodie recipiuntur, e.g. Mare Tranquillitatis; Nepenthes. Nomina rerum post annum 1919 repertarum, ab IAU data, etiamnunc Latine exprimuntur. Rerum lunarium verbum descriptivum nomini proprio praecedit, e.g. Mons Argaeus; rerum in aliis corporibus visis verbum descriptivum nomini proprio insequitur, e.g. Ishtar terra.
Bibliographia
recensere- R. H. Allen, Star-Names and their Meanings. Novi Eboraci: G. E. Stechert, 1899 Textus apud archive.org Textus apud LacusCurtius
- A. Fernandez, M.-C. Lortet, F. Spite, First Dictionary of the Nomenclature of Celestial Objects (Astronomy and Astrophysics vol. 52 no. 4 pp. 1.1-7.14, 1983) Textus Index electronicus
- M.-C. Lortet, F. Spite, First Supplement to the First Dictionary of the Nomenclature of Celestial Objects (Astronomy and Astrophysics supplementum vol. 64 no. 2 pp. 329-389, 1986) Textus Index electronicus
- George A. Wilkins, ed., The IAU Style Manual (1989): the preparation of astronomical papers and reports Textus
Nexus interni
Nexus externi
recensere- "Naming Astronomical Objects" apud IAU
- "Planetary Surface Feature News" apud IAU
- "Planet and Satellite Names and Discoverers" in Gazetteer of Planetary Nomenclature (IAU, USGS, NASA)
- "Frequently Asked Questions" in Gazetteer of Planetary Nomenclature (IAU, USGS, NASA)
- Regulae nominum planetariorum
- Lexicon nominum astronomicarum
- Comitia nominum corporum parvorum
- De nominibus planetarum
- De nominibus planetarum satellitumque
- De stellarum nominibus
- Star Names