Vide etiam: Nepenthes (discretiva)

Nepenthes Mensae est regio mensarum (vel montium cacuminibus planis) Martianarum. Haec regio sub latitudine 8.7° boreali, longitudine 119.1° orientali iacet et ad diametrum 2170 chiliometrorum extendit. Nomen habet e pharmaco mythico Nepenthe. Astronomi saeculi XX ineuntis Nepenthem ut vallem vel canalem recognoverunt; nonnulli cum regione Thoth iunxerunt sub nomine Nepenthes-Thoth.

Nexus externi

recensere
  Data astronomica: "4207" apud Gazetteer of Planetary Nomenclature.