Character Bayeri

nota astronomica
(Redirectum de Bayeri character)

Character[1][2] seu littera Bayeri[3] est nota abecedarii Graeci qua stellae splendidiores cuiusque constellationis agnoscuntur, a Ioanne Bayero (1572 - 1625) designata. Indice et atlante primigenio, anno 1603 edito, titulo Uranometria, characteres 1 564 stellarum exscripti et depicti sunt. Enumerationem stellarum characteribus Bayeri agnitarum hic habes. Catalogo Bayeri auctarium proximum et praecipuum fuit Historia coelestis Britannica Ioannis Flamsteedii, anno 1725 divulgata.

Frontispicium Uranometriae anno 1603 editae.

Aliquae stellae constellationis Orionis:

Abbreviatio Character exscriptus Magnitudo apparens Nomen commune
α Ori Alpha Orionis 0.45 Betelgeuse
β Ori Beta Orionis 0.18 Rigel
γ Ori Gamma Orionis 1.64 Bellatrix
δ Ori Delta Orionis 2.23 Mintaka
ε Ori Epsilon Orionis 1.69 Alnilam
ζ Ori Zeta Orionis 1.70 Alnitak
  1. "Quarta columna continet characteres quibus Bayerus in mappis suis stellas notavit" (praefatio post textum p. 162); "Bay cha." (passim ad caput tabularum): Ioannes Flamsteedius, Historiae coelestis Britannicae volumen tertium (Londini, 1725) (Textus apud Google Books)
  2. Taliter Anglice: "with Flamsteed's numbers and Bayer's characters" (p. xi); "Flamsteed's No. and Bayer's Character" (passim ad caput tabularum): Stephen Groombridge, G. B. Airy, A Cataloge of Circumpolar Stars (Londinii: John Murray, 1838) (Textus apud Google Books)
  3. "E literis denique, quibus singulae denotantur stellae, appositas a Bayero solas retinuimus" (praefatio p. x); "Litt. Bay." (passim ad caput tabularum): Friderici Gulielmi Argelanderi Uranometria Nova: Catalogus stellarum (Berolini: Schropp, 1843) (Textus apud Google Books)

Bibliographia

recensere