Ioannes Bayerus[1], vulgo Johann Bayer (Rainae in Germania natus anno 1572; mortuus die 7 Martii 1625), fuit astronomus et uranographus. Philosophiae studuit apud universitatem Ingolstadiensem; postea iurisconsultus Augustae Vindelicorum exsistere meruit. Hodie autem notus est atlante stellari titulo Uranometria, quem anno 1603 divulgavit. Ibi novam astrorum designationem primus excogitavit, nobis nomine littera seu character Bayeri cognitam. In tabulis enim catalogisque huius atlantis, quaeque stella littera Graeca secundum constellationes indicatur. Enumerationem stellarum characteribus Bayeri agnitarum hic habes.

Wikidata Ioannes Bayerus
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Bayerus: imago
Ioannes Bayerus: imago
Nativitas: 1572; Rain
Obitus: 7 Martii 1625; Augusta Vindelicorum
Patria: Germania
Constellatio Orionis in Uranometria. pictura ab Alexandro Mairo facta.

Crater lunaris Bayer ex eo appellatus est. In oppido Raina et via et schola nomen de eo traxerunt.

  1. Ioannis Bayeri Rhainani Uranometria (Augustae Vindelicorum: Christophorus Mangus, 1603) Textus[nexus deficit].

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •