Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Vide etiam paginam discretivam: Scorpio (discretiva)

Scorpio (Grace σκορπίος) est octavum signum zodiacum, in ordine post libram et ante sagittarium. Gradus scorpionis in zodiaco sunt ab 210 usque ad 240, et Sol transit in hac zona circiter ab 23 Octobris usque ad 22 Novembris. Scorpio nomen suum accepit a constellatione Scorpio. In astrologia est unus trium signorum Aquae una cum Piscibus et Cancro, et unum quattuor signorum fixorum una cum Aquario, Tauro, Leone. In loco opposito scorpioni est Taurus. Scorpio videtur esse signum femininum sive passivum sicut omnia tria signa aquae.

Scorpio pictus.
Symbolum scorpionis.

Clari homines nati Sole scorpione recensere

Facta de scorpione recensere

  Haec stipula ad astrologiam spectat. Amplifica, si potes!