Aspectus (astrologia)
Aspectus[1] in astrologia est angulus inter duo planetas. Aspectus maiores, scilicet aspectus notabillimi ab astrologis aestimati sunt coniunctio, oppositio, triangulum, quadratum, sextilis. Etiam aspectus Ptolemaeci nominantur, quia ab astronomo Claudio Ptolemaeo definiti sunt. Traditionaliter aspectus in faustos et infaustos digeruntur, hodie autem divisio apud astrologos non tam absoluta aestimatur.
Aspectus maiores
recensereIn coniunctione duo planetae sunt in vicinitate graduum 10 aut minus. Coniunctio aestimatur aut fausta aut infausta; aliqui planetae fauste coniunguntur, aliqui infauste. Coniunctio traditionaliter aspectus gravissimus habetur.
In oppositione duo planetae formant angulum circiter 180 graduum. Usitate aspectus infaustus et provocans et secundus gravissimus habetur. Oppositio exacta formatur semper inter duae signa eiusdem qualitatis et eiusdem sexus, sed alteri elementi.
In triangulo duo planetae formant angulum circiter 120 graduum. Ab fere omnibus astrologis faustum et beneficum aestimatur. Triangulum exactum formatur semper inter duae signa eiusdem elementi.
In quadrato duo planetae formant angulum circiter 90 graduum. Aspectus infaustus traditionaliter habetur. Quadratum exactum formatur semper inter duae signa eiusdem qualitatis.
In sextile duo planetae formant angulum circiter 60 graduum. Communiter aspectus faustus habetur effectu similis triangulo. Sextilis exactus formatur inter duae signa eiusdem sexus sed alteri elementi.
Aspectus alii
recensereIn quincunce duo planetae formant angulum circiter 150 graduum. Apud quosdam astrologos aspectus infaustus habetur, apud alteros autem nec faustus nec infaustus. Quincunx exactus constituitur inter duos planetas diversorum elementorum, diversorum sexuum, diversarumque qualitatum.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Tompkins, Sue. 2002. Aspects in Astrology: A Guide to Understanding Planetary Relationships in the Horoscope. Destiny Books
Signa zodiaca |
Aries · Taurus · Gemini · Cancer · Leo · Virgo · Libra · Scorpio · Sagittarius · Capricornus · Aquarius · Pisces |
---|---|
Theoria astrologica |
Planetae · Elementum · Qualitas · Sexus · Aspectus · Figura aspectuum · Syzygia |
Aspectus |
Coniunctio · Oppositio · Triangulum · Quadratum · Sextilis · Quincunx |
Figurae aspectuum |
Crux grandis · Draco · Incunabula · Rectangulum mysticum · Sextilis grandis · Triangulum grande · Yod · Sextilis grandis 22 Iulii 1995 |