Sextilis grandis 22 Iulii 1995
Sextilis grandis 22 Iulii 1995 fuit rarissimus eventus astrologicus, cum sex planetae sex sextiles inter se formaverunt, ita ut hexagonum nasci visum sit, et figura aspectuum astrologica nomine sextilis grandis constituta est. Reapse planetae septem participaverunt hexagonum, quoniam in uno angulo figurae Uranus Neptunusque coniuncti erant. Praeterea Venus Mercuriusque cum Sole coniuncti erant, et Iuppiter item cum Plutone. Hi autem non omnes eosdem aspectus atque Sol et Pluto formaverunt, sed dici potest omnes decem planetas sextilem grandem participavisse. Notabillimus eventus astrologicus erat etiam, quod omnia corpora caelestia figuram participantes proprii planetae astrologici fuerunt. Sextilis grandis 22 Iulii 1995 constitutus est inter signa feminina excepto Marte, qui in libra fuit.
Positiones planetarum in sextile grandi 22 Iulii 1995
recenserePositiones exactae media nocte (UTC):
Planetae in sextile grandi
recensere- Luna: 26°51 in tauro
- Sol: 28°46 in cancro
- Mars 0°22 in libra
- Pluto 27°54 in scorpione
- Neptunus 24°02 in capricorno (in coniunctione cum Urano)
- Uranus 28°29 in capricorno (in coniunctione cum Neptuno)
- Saturnus 24°33 in piscibus
Planetae partim in sextile grandi
recensere
Signa zodiaca |
Aries · Taurus · Gemini · Cancer · Leo · Virgo · Libra · Scorpio · Sagittarius · Capricornus · Aquarius · Pisces |
---|---|
Theoria astrologica |
Planetae · Elementum · Qualitas · Sexus · Aspectus · Figura aspectuum · Syzygia |
Aspectus |
Coniunctio · Oppositio · Triangulum · Quadratum · Sextilis · Quincunx |
Figurae aspectuum |
Crux grandis · Draco · Incunabula · Rectangulum mysticum · Sextilis grandis · Triangulum grande · Yod · Sextilis grandis 22 Iulii 1995 |